Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
220 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS illa dementer audire, et de iisdem cum illis deliberare et tractare, vei alias ita prouidere parata est, uti suo caes. regioque inuneri conuenire arbitrabitur. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.) VI. 1569. Augusztus. Az országgyűlés feliratának töredéke. Extractus responsi Ordinum et Statuum Hungáriáé. Primum itaque omnium. quod ad subsidium in trés annos postulatum attinet, quamuis fideles Status et Ordines regni non ignorent tenuitatem facultatum, cum suarum, tum vero afflictorum colonorum suorum, qui praeter continuam et grauem valde Turcharum tyrannidem, ceruicibus eorum incumbentem, non minoribus damnis et oppressionibus a sacrae suae Majestatis militibus, quam ab ipsis naturalibus bostibus in dies afficiuntur; visa tamen ingenti suae Maiestatis necessitate, qua faciendi« pro defensione illorum sumptibus premitur, et etiam ea fiducia, quod sicuti sacra ejus Majestas damna, gravamina, et oppressiones fidelium suorum, ex oblatis jam sibi supplicationibus liaud dubie clementer cognovit, ita vei nunc tandem, post toties petita borúm malorum remedia, eum sub bac ipsa dieta adhibitura sit modum et ordinem, ut fideles suae Majestatis pacem nacti et quietem, cum miseris suis colonis, a tantis et tam gravibus afflictionibus, aerumnis et oppressionibus, tandem aliquando respirare, praestandisque ad defensionem eorum subsidiis, commodius sufficere possint: offerunt suae sacrae Majestati pro petito subsidio duorum florenorum anni praeteriti MDLXVIII. lucrum Camerae de singulis integris fundis, more antiquo per viginti denarios exigendum. Pro aliis autem duobus sequentibus annis, hoc est MDLXIX. et MDLXX. pollicentur sacrae Majestati suae in singulum annum duos florenos, duobus terminis solvendos. Pro festő videlicet purificationis beatissimae virginis Mariae, anni proxime sequentis, unum florenum, cum media parte lucri camerae; ad primum autem diem mensis Augusti. ejusdem anni, alterum florenum