Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
214 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS taneis boni milites incle eonducerentur, ea tamen conclitione, ut in singulis comitatibus vicecomes milites continuos sui comitatus ipse lustraret ac solueret, ne a capitaneo fraus posset fieri. Et cum alias, secundum communia regnicolarum decreta, in subsidia, si generalis sit expeditio vei grauis ita necessitas exigat, quintus quisque subditus, ultra continuos mitti, similiter quoque singuli nobiles personaliter insurgere et ad commune auxilium ferendum concurrere debeant; et ex plebe quidem maior pars ad bellum inhabilis et inepta sit, nobiles vero permulti vei aetatis vitio vei morbo ita detineantur, et inter illos etiam multae viduae et orphani sint, ut comparere ipsimet non possint, apud multos vero neglectus et desuetudo armorum interueniat; super hoc quoque fideles Maiestatis suae Status et Ordines incliti regni huius deliberare debebunt, quomodo scilicet illa personalis insurrectio nobilitatis in ordinem redigi et emendare optime possit; et videretur quidem suae Maiestati, quod per vicecomites et iudices nobilium, adiuncto illis aliquo commissario ex parte Maiestatis suae, in singulis comitatibus sub iuramento uniuersi nobiles conscriberentur, et illorum facultates rescirentur, secundum quas quilibet taxaretur, cum quot equitibus in bellum venire deberet, simul etiam inquireretur, qui ex illis ad capessenda arma essent habiles, qui orphani, viduae, senes, morbosi, et vei Maiestatis suae vei aliorum dominorum seruitiis et officiis occupati, super quibus omnibus regestum tandem conficeretur et capitaneis cuiuslibet prouinciae traderetur, ea ratione ut nobiles ad arma idonei, ad insurgendum Semper parati esse deberent, cum eo numero equitum, qui ipsis esset impositus; illi autem qui vei inhabiles, vei aliorum seruitiis occupati essent, item orphani et viduae, secundum suas facultates et taxam praescriptam, soluerent pecunias, et aliquot mensium stipendium pro huiusmodi equitibus in comitatu reponerent, ut tempore insurrectionis a vicecomite stipendiarii equites possent conduci. Quocl vero ad quinti cuiuslibet coloni personalem insurrectionem spectat, quia nullius momenti et securitatis in bello illi esse possunt, videretur suae Maiestati pro illis ratione portarum pecuniam exigendam et in comitatu reponendam, ut