Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

208 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS certis et rationabilibus de causis ipsis concessas, eas Maiesta­tis suae camerae Hungaricae producant, arbitrio eiusdem Maiestatis suae vel camerae discutiendas. Cum praeterea nobiles unius sessionis iisdem praeroga­tiuis atque commoditatibus, quibus reliqui nobiles regni uti solent, fruantur, ac cum generalis expeditionis tempore bene instructi in bellum ire, libertatem ac pátriám defendere de­beant, equis et armis careant, semique nudi appareant; sta­tuendum censet Maiestas sua caes. regiaque,ut eiusmodi nobi­les deinceps singulo trimestri lustrentur, et equis et armis ita instructi sint, ut necessitatis tempore Maiestati suae et regno liuic seruire, communemque libertatem communi auxilio defen­dere possint. Yel ut ii, qui facultates tantas non habent, ut equestres seruire possint, ad minus pedestres, cum pixidibus et armis bene instructi compareant, Justum enim est, ut qui pacis tempore praerogatiuis nobilitaribus, uti dictum est, fruuntur, eam libertatem belli tempore, non more rustico, sed nobilitari bene instructi defendant. Siqui vero etiam posthac ita negligentes et equis at armis carentes fuerint depraebensi, capitanei generales tales obseruent, ut merito ad dicae soln­tionem cogi et puniri secundum decreta antiqua possint. Deinde cum omnino necessarium sit ut noua et distincta propter portarum inaequalitatem ubique fiat connumeratio, postulat etiam sacra caes. regiaque Maiestas, ut dicatori suae Maiestatis iuratus nobilis in quolibet comitatu adiungatur, suinptu comitatus, et quod iudices nobilium dicatorem cum iurato nobile ad omnes possessiones perducant, nulla prorsus dissimulata vel suppressa, sub poena in decretis expressa. Et quia prouentus antea dicatoribus per iudices villanos dari consueti superiori regnicolarum constitutione prorsus sunt abrogati, liincque secutum est, quod Maiestatis suae camera Hungarica, difficulter admodum, ac maioribus etiam sumptibus, dicatores idoneos vix babere queat, iudices vero a solutione dicae ubique exempti esse volunt, Maiestas caes. regiaque statuendum censet, ut eiusmodi dicatorum prouen­tus, qui non sunt alioqui adeo magni momenti, in usum rursus adducantur, vel iudices ipsi dicam, instar aliorum colonorum soluant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom