Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

200 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS ratione maioris necessitatis stabiliendarum et coiifirmandarum rerum nostrarum hungaricarum, intermitteré noluimus, quin eorundem, quorum antea, negotiorum causa, vei nunc tandem generalem uniuersis fidelibus Statibus et Ordinibus Regni nostri Hungarie Conuentum, cui et personaliter, Deo benigni­ter concedente, interesse decreuimus, ad primum diern mensis Augusti proxime venturi, in Ciuitatem nostram Posoniensem publicaremus. Quod quia sic apud Nos decretum et omnibus Regni Nostri Statibus publicatum est, fidelitati quoque vestre íirmiter committimus et mandamus, ut ad diem predictum de medio vestri nuntios quamprimum deligatis, ac plena et suffi­cienti cum instructione et facultate in tempore ita expediatis, ut ultra prefixum diem nullo modo emaneant, sed ad eum certo Posonii apud nos compareant, ut ibi, cum ipsis et ceteris fidelibus Regnicolis jSfostris, de rebus et negotiis predictis, cum publicis, tum quorumcumque fidelium nostrorum priuatis, precipue tamen ad communem omnium salutem et permansio­nem, publicamque tranquillitatem pertinentibus, agere et trac­tare, ac tandem de omnibus optato fine concludere et deter­minare possimus. Secus sub poena decreti non facturi. Datum Yienne prima die mensis Julii, Anno Domini MDLXIX. Maximiiianus. Joannes Listliius Episcopus Wesprimiensis. Kiviil: Prudentibus et Circumspectis Magistro Oiuium, Judici et Juratis ciuibus Ciuitatis nostre Posoniensis, fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Pozsony sz. k. város levéltárában.) V. 1569. Augusztus 19. Miksa király országgyűlési jpropositiója. Propositio conuentus Hungarici Posonii celebrati. Anno MDLXIX. Exliibita et Ordini­bus regni die XIX. Augusti. Etsi sacra Romanorum imperatoria ac Hungáriáé et Bohemiae etc. regia Maiestas, dominus noster clementissimus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom