Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 123 domina relicta Hemingli pro restitutione dimidiarum partium castri Zomzedwara et castelii Stwbycza, conferet et deliberabit caesarea ac regia Maiestas cum fidelibus suis consiliariis Hungaris, facietque postmodum quod iustum et aequum fuerit. Sic quoque tractari faciet Maiestas sua de negocio magnificorum Greorgii et Nicolai de Bathor, ratione arcis Selyn, quod Maiestati suae Ordines ac Status regni tam diligenter atque humiliter commendauerunt. Similiter deliberabit etiam caesarea ac regia sua Maiestas cum fidelibus suis consiliariis Hungaris de negocio reuisionis successionis bonorum quondam Joannis Gyulay, factura deinde quod iustitiae et aequitati consentaneum fore videbitur. Quod restitutionem bonorum tam ecclesiarum quam aliorum per capitaneos ubicunque violenter ablatorum, tam eorum quae ad arces Maiestatis suae occupatiue tenentur, quam alia quaecunque, illis ad quos pertinent fidelibus Maiestatis suae faciendam, de qua itidem Ordines ac Status regni Maiestati suae humiliter supplicant, Maiestas sua caesarea, accepta informatione et voto Ordinum ac Statuum, quam expectat, hanc quoque supplicationem fidelium suorum regnicolarum, una cum caeteris supplicationibus et grauaminibus expedire dignabitur. Conqueruntur etiam fideles Maiestatis suae regnicolae, de Tricesimis, quae per homines Maiestatis suae passim in hoc regno perhibentur inclebite esse constructae, variisque grauaminibus, quibus in tricesimis ac theloneis intra et extra regnum multifariam afficiuntur; cum autem Maiestas sua caesarea non cogitet cuiquam esse molestam aut iustam conquerendi causam exhibere, non omittetin hac quoque parte clementer prouidere, ne fideles sui regnicolae a Maiestatis suae officialibus uspiam contra priuilegia et libertates suas grauentur atque molestentur. Caeterum quod de abusu per tricesimatores in regnum introducto regnicolae conqueruntur, quod videlicet ii pro singulis bobus, per colonos in usus domesticos emptis octonos denarios, et pro salibus quoque partém aliquam pro se exigant, piacet Maiestati suae, ac iustum et aequum videtur, quod istiusmodi praua consuetudo, quae sine scitu Maiestatis caesareae regiaeque irrepsit, protinus, abrogetur, et tricesimatores, si quem in posterum grauauerint, serio puniantur.