Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
108 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS secum trahit depellendum, summopere requiritur) non grauatim renouarent, earaque sexagesimae pensionem iu effectum deducerent. Qua vera ratione illa a statibus fuerit sancita, ex articulis anni praefati quadragesimi secundi seorsim trausscriptis et huc annexis sacra Maiestas vestra caes. liquido coguoscere dignabitur ; vei érit in clementi consideratione Maiestatis Yestrae caes., num consultius foret gradatim procedere, primum tricesimam vei quadragesimam petendo, tandem de sexagesima concludendo. Cum porro de proximis annis, a quinquagesimo nono nchoando, in comitatibus magnae supersint restantiae, proponendum et decernendum, ut illae per omnia remedia exigantui'j idque primo quoque tempore. Quod si vero in manibus comitum vei vicecomitum suppressae restantiae fuerint compertae, illi continuo, sola autoritate Maiestatis Yestrae caesareae, sine ullo iuridico processu et citra omnem praerogatiuae respectum, tanquam fures publicorum prouentuum íisci, in defensiouem patriae eorum oblatorum, absque ulla gratiae spe puniantur. Sin apud dicatores ipsos extiterint deprehensae, eos camera pro suo officio, tanquam servitores íisci iuratos ac stipendiarios, captiuandos ac seuere puniendos etiam aliis in exemplum, curet. Eiusque rei meram et absolutam habeat potestatem. Nam quod attinet ad veteres annorum retroactoruin supra memoratum quinquagesimum nonum restantias, superiori etiam diaeta propositas, facientes summám 216047 tí., animaduertimus de illis propemodum nullám spem esse, cum partim domini terrestres, partim vicecomites et inquilini, partim vero dicatores eas exactas detinuerint, et restantiis ad cameram in suis regestis scelerate asscripserint, insolutas eas deprehendamus, sicut de illis in liunc usque diem nicbil camera haec videre potuit. Postremo sacrae Maiestatis vestrae caes. permagni referre dicimus, id quod antea quoque Maiestati vestrae humilime consuluimus, a Statibus regni postulari, statuique publice, ut ius regium seu defectus seminis continue, etiam extra seriem iudicetur, tantum anniuersario termino contradictoribus concesso, iuxta decreta diuorum quondam Sigismund!, Matliiae