Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

106 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS Postulandum etiam videtur, ut absoluta diaeta, illico in singulis comitatibus sedes nobilium conuocetur, et statim e prima sede dicatores per cameram baue ordinati ad coimume­rationem emittantur. Ea vero absoluta immediate de prima rursus sede exactio publicetur, ac literae mulctae seu birsagii per uniuersitatem nobilium vicecomiti expediantur, eo pacto ut intra quintum decimum diem de bonis singulorum dica ma­nibus dicatoris fuerit integre administrata, vicecomes ad puniendam eiusmodi contumaciam exire teneatur; ac consue­tas ex decretis constitutionibusque regni mulctas, de illis irre­missibiliter exigere. Poenam vero in potentiores contumaciter connumera­tioni et exaetioni subsidiorum quoquo modo contrauenire ausuros et vicecomites officii sui partes obaudituros,eam statui oportere ducimus, quae in diéta Posoniensi anni miilesimi quingentesimi quinquagesimi fuerat constituta, nempe amissio­nem officii et dupli solutionem; contra grauiores autem aduer­sarios, qui obstinatis animis impedimenta afferre conabuntur, aperte nomine Maiestatis vestrae denuncianclum, Maiestatem vestram iuxta sanctionem conuentus Posoniensis de turbatori­bus prouentuum, anno quadragesimo sexto babiti, processuram. Item clecernendum, ne vicecomitibus, neue iudicibus nobilium liceat quiequam, inscio atque inuito dicatore, de sub­sidiis a colonis ipsis leuare, sub poena in diéta supra memo­rata anno quinquagesimo publicata, sed horum quilibet sala­rium suum e manu dicatoris expectet et accipiat. Item iidem magistratus seu officiales comitatuum usita­tis et ordinariis eorum salariis sint contenti, in diéta anni eiusdem per regnicolas constitutis et antea perpetuo obserua­tis; nimirum vicecomites duodenis florenis, iudices nobilium quaternis, notarii in maioribus comitatibus binis, ex unius ter­mini subsidio, in minoribus singulis. — Fit enim ingenti sacrae Maiestatis vestrae caesareae et fisci praejudicio, quem­admodum id ad Maiestatem vestram saepe detulimus, quod in comitatu Zaladiensi vicecomites primum leuant ordinaria sua salaria, scilicet duodenos florenos, deinde de bonis uniuersis subsidium omne percipiunt. Rursus babent alios vicecomites sibi substitutos, qui et ipsi octenos florenos tollunt, iudices

Next

/
Oldalképek
Tartalom