Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

104 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS aut ad summum decem coloni censantur, velut quod in Chaktornya duo soli sint censi. Ac tametsi praemisso pacto fiat connumeratio, nihilominus tamen domini terrestres a sin­gulis sessionibus sic connumeratis pro se ipsis integram dicam exigunt, maiorque fructus ad ipsos inde quam ad fiscum redit, et ita iustissima regia subsidia in priuatas arcas per nobiles auertuntur. Ut itaque iniustissimae huic subsidiorum suppres­sioni et fraudulentae distinctionis inuentioni occurri queat, summe necessarium arbitramur eam rem Statibus proponen­dam esse, illosque hortandos, ut pro publico patriae suae bono, perniciosam eiusmodi ac sibi totique regno exitiosam inuentionem aboleant, statuantque ut singuli coloni, qui in villarum serie domos habent, dominisque suis aequales cum caeteris census soluunt, et aequalia seruitia praestant, resque et substantiam ad valorem florenorum sex habent, (exclusa in ea aestimatione domestica tantum supellectile) pro singulis portis censeantur, ac dicam integram soluere debeant, exemp­tis illis inquilinis, qui in villarum extremitate tuguriolis ereetis, neque agros adhuc possident, neque dominis terrestribus prae­ter manuarias operas quicquam exhibent. Atque hac in parte malo quodam usu introductam, praestandi a iudicibus singu­larum possessionum metu dominorum suorum iuramenti con­suetudinem penitus abrogandam censeremus, utque deinceps non iudices ipsi, sed coloni singuli iuramentum deponerent, et quicunque se domino suo censum soluere contiterentur, incidc­rentur et subsidium plénum contribuant. Postulandum etiam a Statibus regni summisse nobis videretur, eo casu si forte obstantibus grauioribus rerum et defensionis reipublicae Christianae momentis, diéta in annum sequentem non possit publicari, aut subsidium cessaret, ut idem subsidium eadem lege et conditione contributionis, quousque diéta haberi queat, in sequentes quoque annos con­tinuentur; et ut dica cessante, lucrum camerae continue exiga­tur, etiam sine diéta, solius camerae autoritate, prout superiore quoque diéta est constitutum. Porro, cum necessarium omnino sit, ut ubique in toto regno et Sclauonia ipsa, noua fiat connumeratio, postulandum denuo videtur, ut modus connumerationis et exactionis, iuxta

Next

/
Oldalképek
Tartalom