Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. júniusban. .103 .103 rum finítimorum fortificatio gratuitis operís colonorum de bonis dominorum et nobilium, sine maiestatis' suae impensis, fiat: banc ipsorum statuum humilem oblationem clementi et grato animo accipit; sin autem res aliter se baberet et ordines vellent colonis et laboratoribus mercedem dari, tunc regia eius maiestas fideles suos status paterne clementerque requirit, ut, habita ratioue tum necessitatis, tarn ipsis regni Hungarie ordinibus quam maiestati suae incumbentis, tum etiam grauissimarum impensarum, quas maiestas sua pro defensione ac permansione huius regni sui et fidelium suorum regnicolarum et plurimorum locorum munitione coutinue sustinere debet, consentiant et statuant, quod coloni ipsorum bono modo et ordine, iuxta limitationem et distributionem in responso ipsorum ordinum et statuum Hungáriáé factam, gratuitas operas et labores in munitionibus et fortificationibus finitimorum locorum impendant; coloni nimirum 14. dies et inquilini octo dies, quibus maiestas eius regia in diem panem sufficientem dari et subministrari curabit; et confidit regia eius maiestas, ordines ac status regni sui Hungáriáé sibimet in liac parte non defuturos, sed prospecturos ne locorum finitimorum caepta opera, ex quo maiestas sua, ut dictum est, iis omuibus perficiendis, et simul tot ac tantis sumptibus pro ipsorum regnicolarum salute et incolumitate ferendis, nequaquam sufficere valeat, imperfecta maneant, et omnes regni reliquias in certum atque extremum periculum adducant. Quod eo miuus illis graue esse debet, quod liaec ipsorum limitatio ad proprias etiam illorum arces extendatur, et iis aeque ac maiestatis suae praesidiis et locis conferat, Caeterum regia eius maiestas, secuudum liumilimam petitionem fidelium suorum regnicolarum, non permittet illos a capitaneis et officialibus suis in finitimis arcibus existentibus, ad ullos extraordinarios, preter bos dictos labores compelli, seu alias contumeliis, iniuriis, aut verberibus affici; ut autem id quoque eo rectius et facilius precaueatur, arbitratur regia maiestas operae pretium futurum, ut etiam judex aut unus ex juratis eius villae quae laborabit, quoquo tempore presto sit, et labori ac operis eorum inuigilet, et in eum qui segnius laborauerit, vei etiam ante tempus se subduxerit, aut