Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
82 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. tionis, sua maiestas gratiose prospicere dignetur, qui, potentioribus rebellibus et factiosis resistere non valentes, bona etiam et colonos, quos exiguos habent, in domibus ipsorum, sub ditione factiosorum existentium remanserunt, libenter sectaturi partes suae maiestatis, si facultas illis daretur. Dignetur etiam clementer sacratissima maiestas regia recordari, quoties et quibus instantiis fideles sui regnicolae apud suam maiestatem insteterint, pro illis perpetuis et continuis oppressionibus, quas tani ipsi, quam etiam subditi et coloni eorum patiuntur, ab officialibus sive praefectis arcium suae sacratissimae maiestatis, presertim ab externis, qui iura et constitutiones publicas, per suam sacratissimam maiestatem clementer confirmatas, et literas quoque ex Cancellaria Hungarica emanatas, omnino nibili pendunt; itidem et nunc etiam instanter supplicant, pro sua erga fideles subditos suos regia dementia, vei officiales illos externos remouere, Hungarosque, qui iuribus parent, loco illorum substituere, vei autem externis illis serio committere, ut publicis constitutionibus pareant, et literas Hungaricas obseruent; per lianc enim disparitatem infinita mala suborta sunt, et in dies suboriuntur, prout et nuper, dum quaedam villae fuissent judicialiter de jure regni adiudicatae quibusdam nobilibus Amadae, tarnen easdem villas dominus Adam Gallus, contra adiudicationem sedis suae maiestatis, et etiam contra expressum superinde ad eum dátum mandátum, propria autboritate occupauit, nec remittere curat; quod in diminutionem dignitatis quoque regiae maiestatis tendit; nam sie fiet, ut iura regni sensim omnia pessundentur, nisi sua sacratissima maiestas serium adhibuerit remedium; et signanter in lioc, ut extranei quoque offitiales, juribus regni subiaceant, et mandata suae maiestatis Hungarica non vilipendant. Quanta autem incommoda fideles suae maiestatis patiantur a Haydonibus,passim in areibus quorumdam existentium, vel passim errantium sacratissima maiestas regia, ex alia scriptura praesenti adiuneta, clementer intelliget, super quo negotio optatam supplicant dari relationem, et quid in ea re agendum sit in articulos redigi. Praeterea inter alias supplicationes sunt speciales regni