Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

72 A POSZONVI ORSZÁGGYŰLÉS. si ullo modo id fieri posset, quia tarnen id quod maximé potu­erunt, in Iiis etiam calamitatibus constituti, anno superiori in publica diéta, quantum ad profectionem in bellum attinet, or­dinarunt, magnaque ab illo conuentu, in liisce regni reliquiis diminutio, deuastatio et oppressio subsecuta sit, credunt se et offitio patriae, et clementi sacratissimae maiestatis suae regni­sitioni satis superque facturos, dum illud praestiterint, quod in proximo conuentu promiserunt. Hoc niliilominus suae maies­tati liumillime suggerendum putarunt, quod postquam sua sacratissima maiestas, cum alias saepe, tum vei maximé in proxima expeditione ad Babocham, experta sit rusticitatem et promiscuam plebem, victualium et commeatus vectura longe plus commodi allaturam, quam in bellum profectione, suae sacratissimae maiestatis prudentissimo iudicio relinquitur, utrum e duobus fieri voluerit, et quod magis necessarium esse videbitur, sua maiestas fieri mandabit; nam utrumque prae­stare non saltem difficile, sed etiam fere impossibile videtur. Praeterea cum fideles suae maiestatis subditi, ultra hanc insur­rectionem, atque praescriptum gentium apparatum, loca fini­tima iustis atque necessariis gentium praesidiis prouideri atque firmari debere, idque sine re pecuniaria difficulter fieri posse non ignorent, de singulis sessionibus jobagionalibus integris, iuxta connumerationem denuo fiendam, propter deuastationes factas, singulum florenum, et praeterea supra euudem unum florenum, pro recompensa expensarum, quas oratores regni in diéta imperial! superiori, proxima hieme impenderunt, sin­guli tres denarios liungaricos, ita ut si quid ex eis superfuerit, illud reponatur, ad similes necessitates occurrentes, ad festum uatiuitatis gloriosae virginis Mariae, ad cameram suae maies­tatis administrando obtulerunt. Connumeratio autem ipsa denuo fienda, fiat iuxta articulos dietae Posoniensis anni 1554; videli­cet ut illi, qui res usque ad valorem sex fiorenorum non lia­bent, non dicentur, et praeterea fiat ex integris tantum portis seu sessionibus censualibus, etiamsi duos tres aut plures inlia­bitatores in se continerent. Combustae verő et nouae clomus, nec non etiam illae, quae per exercitum regiae magestatis combustae vei aliter depraedatae, aut per Thurcas depopulatae sunt, non dicentur; et qui coloni Thurcis quoque subiectisunt,

Next

/
Oldalképek
Tartalom