Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
70 A POSZONVI ORSZÁGGYŰLÉS. ut ipsi quoque huiusmodi paternae et benignae maiestatis suae voluntati et studio sese accommodent, ac memores pristine virtutis, iis quae ad propriam ipsorum salutem, ad incolumitatem uxorum, suauissimorum liberorum, facultatum et duclissimae patriae, ac quod maximum et optatissimum est, libertatis pertinent, imanimi consensu, sedulo et alacriter, ut honos christianos, et viros fbrtes decet, incumbant; quemadmc dum regia eius maiestas ipsos facturos esse certo sibi persuadet. Kívül: Conclusio regie maiestatis in negotio querelarum. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) VIII. 1557. Június. A pozsonyi országgyűlés harmadik felirata. Tractatus dominorum, praelatorum, báronum, n o b i 1 i u m" et a 1 i o r u m statu u m regni Hung ar i a e, in praesenti diéta P o soni en si, super negotio comp one ndorum articulor um f actus, e t sacre maiestati regiae praesentatus. Uniuersi praelati, barones, magnates, nobiles, caeterique regni Hungáriáé status et ordines, íideles subditi sacrae Romanorum, Hungáriáé, Boemiae etc. regiae maiestatis, omnia et singula ea, quae sua maiestas regia, dominus et rcx eorum clementissimus, scripto et viua voce, ipsis fidelibus suis clementer coram proponere et significare dignata est, abunde satis intellexerunt. Imprimis autem et ante omnia, uniuersi regnicolae regni suae maiestatis Hungáriáé, perspectis curis, fatigis, grauibusque sumptibus et expensis, quae superioribus temporibus sua sacratissima maiestas, pro salute et incolumitate eiusdem regni, fideliumque suorum, cum singulari sollicitudme atque diligentia praestitit, et praesertim proxime praeterita hieme, dum sua maiestas in conuentu imperiali ßatisponae celebrato, omnibus viribus elaborauerit, ut conciliatis sacri ßomani imperii principum aliorumque statuum animis, constitutaque firma pace, eosdem ad singularia, et liactenus nunquam praestita auxilia, regno suo Hungáriáé ferenda, induxerit, ac similom operam in regno suo Boemiae et aliis prouinciis