Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN". 51 one regni sui Hungáriáé et totius reipublicae Christianae tracta­uerit atque concluserit, super quibus omnibus status ipsi et ordi­nes maximas agunt gratias vestrae sacratissimae maiestati, do­minó et regi ipsorum clementissimo, cum oblatione fidelium et perpetuorum suorum seruiciorum. Conscii enim sunt, et optime noueruntvestram sacratissimam maiestatem non saltem hac vice, sed superioribus etiam annis et temporibus, nullis pepercisse fatigiis, nullis laboribus et impensis, curando ea quae pertinent ad defensionem ipsorum fidelium subditorum. Iutellexerunt preterea status ipsi et ordines, illám cle­mentem vestrae sacratissimae maiestatis adhortationem, qua clementer hortatur eosdem, ut more maiorum suorum ipsi quoque pro viribus suis omuem operám adhiberent, tractareut­que et concluderent in hac diéta de illis negociis, que ad de­fensionem illorum pertinent, signanter vero de praecipuis qua­tuor articulis, nempe de modo et-ordine exercituandi, secundo de contributione pecuniaria, tertio super victualibus, et ultimo de muniendis arcibus finitimis. Agnoscunt et humillime fatentur status ipsi et ordines, quod articuli illi quatuor, per vestram sacratissimam maiesta­tem, iuxta suam regiam prudentiam, propositi, inprimis et ante omnia ita sunt necessarii, ut sine ipsis defensio aliqua recte et debite fieri et curari non possit; verumtamen serenis> ime rex, dum de his diligenter tractare et concludere vellent, occurrit illis grauissimum quoddam impedimentum, quod nisi solius sacrae maiestatis vestrae beneficio amoueatur et. de medio tol­latur, tunc etiam si quid in praemissis quatuor articulis con­clusum fuerit, nullo tarnen modo ad effectum perduci possit. Versatur enim ante oculos ipsorum fidelium subditorum vestrae sacratissimae maiestatis miserrima illa et incredibilis oppres­sio liuius miserrimi regni et incolarum eiusdem, tam nobilium quam ignobilium, quam multos iam annos infoelicissime pati­tur et gemit. Quantae videlicet rapinae, oppressiones, sacrilegia, vulnera, stupra, homicidia, adulteria, incendia, nobilium capti­uationes et pactationes, aliaque enormia et nefanda erimina, quae vix honeste effari possunt, perplures iam annos, et etiam in illa salutari et toti regno proficua proximi anni circa Ba­bolcza expeditione in regno ipso, et quidem impune per gentes 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom