Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

454 A. POZSONYI KiRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. mum eius quoque coronationis peragendae occasiouem nacta fuerit, eam minimé postponet. Rostát nunc aliud, quod sicüti maiestati suae ceasareae magnam in lioc negocio difficultatem iniecit, ita omnino prae caeteris explicandum videtur; nimirum maiestas sua caesarea animaduertit, quod cum ipsa in scripto quo fidelibus suis consili­ariis Hungaris boc negocium coronationis proposuit, eis expresse significauerit, quod constitutum habeat soepedictum serenissi­mum íilium suum Regem Bobemiae in futuro conuentu apud or­dines ac status Regni Hungáriáé promouere, ut ibi cum scitu et consensu eorum in Regem Hungáriáé recipiatur, pronuncietur, declaretur, recognoscatur, ac debita consuetaque sollennitate co­ronetur; ipsi domini consiliarii e diuerso, praeter maiestatis suae caesareae expectationem, mentionem fecerint non solum coronationis, omissis caeteris adiunctis vocibus, verum etiam cuiusdam electionis, quasi vero serenitatis eius Regiae corona­tionem electio praecedere deberet, cum e diuerso maiestas sua caesarea nullám penitus bic electionem fieri debere existimet, habita ratione quod serenitas sua regia non solum a sanguine regio, tam per paternam quam maternam lineam, descendat, verum etiam maiestatis suae caesareae, tanquam certi legitimi, ndubitati et coronati Regis Hungáriáé filius primogenitus existat; neque enim constat vel ex antiquis regum Hungáriáé liistoriis, vel etiam ex ullis tractatibus transactionibüsque in primogenitis Regum Hungáriáé, ad quos successio regni hae­reditario pocius iure pertinet, aliquam electionem necessario requiri, sicuti neque in Bohemiae Regno de serenitate eius ullam factam esse electionem manifestum est, et idem in cae­teris plaerisque amplissimis Christiani orbis Regnis de primo­genitis Regum obseruari dignoscitur; quare aequum sane et iustum est, ut etiam serenitas Regia, tanquam primogenitus et legitimus ac indubitatus successor maiestatis suae, eiuscemodi electionis nouitate unacum serenitatis suae regiae posteritate non grauetur. Neque vero existimare debent domini consiliarii Hun­garii liaec a maiestate sua caesarea eo allegari, quod maiestas sua caesarea vel de ipsis fidelibus suis consiliariis, vel etiam de aliis statibus ordinibusque Regni sui Hungáriáé aliquam sini-

Next

/
Oldalképek
Tartalom