Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.
IM. SZEPTEWHER NOVEMBER. maiestas sua caesarea optat eftectum consequatur. Id quod maiestas sua caesarea erga dictos domiuos consiliarios gratiose recognoscet. Kivül : Propositio pro Consiliariis Hungaricis facta per Caesaream Maiestatem, 11. Mártii 15G1. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) y. 1561. Márczius 14. A magyar tanácsosok felterjesztése, az országgyűlés és Miksa megválasztatása tárgyában. Sacra Maiestas Caesarea et domine, domine clementissime. Ex iis, que maiestas vestra sacratissima uobis fidelibus suis consiliariis Hungaris, statim postquam buc venissemus coram dixit, et scripto quoque compreliensa ad legendum tradidit, intelleximus domine clementissime, quam ob causam maiestas vestra sacratissima nos huc ad se euocare dignata fuerit; videlicet, ut communicato uobiscum consilio, suam de celebranda diéta, et coronando in Regem Hungarie serenissimo principe domino Maximiliano Rege Boemie etc. etc., filio, et primogenito suo cbarissimo, domino vero nostro clementissimo, mentem, atque voluntatem declararet, nostramque super bac sua intentioue sententiam et opinionem intelligeret. Quod itaque ad dietam ipsam attinet, quum eius celebratio hactenus usque solito diutius intermissa fuerit, maiestasque vestra sacra, cum nuper indictam distulisset, literis ea de re suis ad status regni datis se se obtulerit, quod aliam judicere longius differre nolit: necessarium omnino videtur, ut ea pro agendis, tractandisque rebus et negotiis regni publicis, per maiestatem nostram Sacratissimam quamprimum indicatur. Quantum vero ad sacratissime maiestatis vestre de coronando serenissimo Rege propositum spectat, ut ea que nobis ad maiestatis vestre sacratissime mandatum humilime videntur ostendamus : recordantur aliqui nostrum, se iam ante certos annos maiestati vestre sacratissime dedisse consilium eli-