Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

SZKPRTEMLÍEK NOVEMBER. 445 dementer tractare posset de magnis et arduis quibusdam ne­gociis, ad commodum et beneficium Regni pertinentibus, quae nimirum tractanda fore maiestas sua caesarea ij)sis dominis consiliariis Hungaris tunc benigne ostenderat, Sic etiam ipsi domini consiliarii Hungari non ignorant, quae paulo post im­pedimenta inciderint, et maiestatem suam caesaream induxe­rint, ut conuentum illum ad meliorem temporis opportunita­tem reiiceret. Quoniain autem summa regni necessitas videtur longiorem celebrandi conuentus moram excludere, nunc censet maiestas sua caesarea rem ditius minimé differendani fore, appetente praesertim verno tempore, quod prae caeteris anni partibus ad id commodum esse dignoscitur. Quamobrem maie­stas sua caesarea in animo babét tideles suos ordines ac sta­tus Regni sui Hungáriáé nouis literis Posonium, ad proxime futurum festum diui Georgii euocare, nisi praedicti domini consiliarii maiestati suae caesareae ostenderint causas aliquas graues et arduas, propter quas dictus conuentus ad memora­tum diem celebrai'i non debeat; de quo maiestas sua caesarea benigne postulat et iubet, ut opinionem et sententiam ipsorum quamprimum scripto declarent. Praeterea recordantur haud dubie iidem domini consi­liarii Hungari, ordines ac status Regni Hungáriáé anteliac saepius satis aperte declarauisse eximiam quandam animorum propensionem et Studium erga serenissimum principem domi­num Maximilianum Regem Bohemiae, et Archiducem Austriae etc., dominum nostrum gratiosissimum; soepiusque optasse et petiisse, ut in absentia maiestatis sue caesareae serenitas eius ipsius Regni curam gereret, ac tandem etiam non obscure prae se tulisse, quod serenitatem eins cupiant sibi in Regem post maiestatem suam caesaream dari; ex quo quidem tam in­signi tidei atque deuotionis erga iam dictum serenissimum Regem argumento, maiestas sua caesarea non immerito singu­larem voluptatem caepit, eiusque rei perficiendae consilium in­iit, quamprimum nacta esset occasionem, quam utique sibi expectandam duxit. Nam tametsi maiestas sua caesarea probe sciat eundem charissimttm filium suum, tanquam primogeui­tum, dei benignitate nibilominus certum et indubitatum sibi fore in Regno Hungáriáé liaeredcm et successorem; quia ta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom