Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

102 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. intelligi volimt; ne forte si a vestra maiestate alter florenus sine cubulis premisso modo acceptaretur, penes utrumque flo­renum exigendos esse quispiam interpretaretur. Quod vero in duodecimo articulo sacratissima maiestas vestra fideles suos ordines ac status regni clementer hortatur, ut ad gratuitos labores atque opera muniendarum arcium fini­timarum colonos per 14. dies, inquilinos vero per 8. dies hoc anno mittere velint: status et ordines arbitrantur, satis iam superque maiestati vestre palam esse singulare eorum studium ad quelibet onera subeunda, pro defensione ipsorum, proque fide in vestram sacratissimam maiestatem, et quod superius breuiter est explicatum, miseros colonos ita afflictos et oppres­sos esse, ac ad paucos redactos, ut plerisque vix spiritus ac vita iam supersit; ac proinde cum ipsi ultro ad gratuita opera trium dierum sese obtulerint, iuxta superioris anni modum at­que ordinem, in eoque promptitudinem ipsorum etiam supra vires, adeoque in maximum miserorum incommodum, testificati sint; supplicant liumillime maiestati vestre sacratissime, que identidem infoelicium et oppressorum colonorum habendam esse rationem, pie simul et paterne, fideles suos hortari non desinit, dignetur oblatione hac clementer esse contenta; neque enim possibile esse vident pauperes cogi ad ampliores labores. Piacet autem, ut preter integros labores trium dierum liuius anni, si qui superiori anno vei laborare tempus prefinitum, vei pecuniam in usum horum operum tunc contribui decretam persoluere neglexissent, per vicecomites, vei si hi non sufficie­rent, per comites ad utrumque integre prestandum, sub amis­sione officii eorum, compellantur, etiam per occupationem bo­norum, eadem scilicet punitione, que in non administrantes dicam regiam constituta est; si qui autem temere contra vice­comites aut comites, ista premisso modo exequentes, violenter insurgerent, poena in violentos constituta puniantur; quod si qui coloni plus laborassent anno superiori, quam ex constitu­tione illa debuissent, supputetur eis in presentis anni labores. Locorum autem muniendorum limitatio permaneat in eo or­dine, qui superiori anno descriptus fűit, Iiis additis, que ea de re in proxima scriptura statuum sunt explicata, et insuper quod claustrum sancti Martini et Arx Thorna colonis suarum

Next

/
Oldalképek
Tartalom