Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

1 547-BEN. 91 ad conservationem gentium, quas ipsi pro eorum defensione in Conünibus alere vohmt, converti facere dignaretur: Maje­stas Sua, exaudita eorum supplicatione, ac visä ipsorum bona et pia voluntate, uti pius et clemens Princeps, suorumque sub­ditorum salutis cupidus, lucruui Camerae suae viginti dena­riorum, per cos Majestati suae oblatum, jubebit dari ad solu­tionem Petri Erdewdy et ad provisionem castrorum finiti­morum. Quod autem iidem Domini Praelati, Barones et caeteri Status concluserunt, se missuros esse ad Sacram Caesaraem et Regiam Majestatem, pro intelligendis conditionibus Inducia­rum cum Turca initarum. et etiam ad disvadendum ne, ob per­fidiam ac dubiam illorum fidem, cum Turcis aliquae Induciae ineantur : Dominus Franciscus Batthyany referat praedictis Statibns et Ordinibus,non esse opus, quod hac de causa Oratores suos aut ad Caesaream aut etiam Majestatem Regiam nunc mittant; hae enim Induciae non ad [incommodum aliquorum aut damnum Regni atque fidelium subditorum Suae Maje­statis Regiae cum Turca initae sunt, sed potius ad commo­dum et utilitatem publicam, ut interea dum generalis ipsa ex­peditio parata erit, ipsi et alii fideles subditi Suae Majestatis Regiae, totumque Regnuni Hungáriáé in pace permanere possit. Quare pro solo Induciarum negotio, quae bonis et tóti Regno Hungáriáé utilibus conditionibus sunt initae, 11011 vi­detur esse necessarium Oratores mittere; verum, si quospiam pro sollicitanda futura generali expeditione mittere voluerint, id Sacra Majestas Regia non improbat. Caeterum hortetur eos Dominus Batthyany, Regiae Majestatis nomine, ut in eadem fide et fidelitate, qua hacte­nus erga- Majestatem Regiam fuerunt, etiam de caetero per­sistant, et tam de Caesarea quam Regia Majestate optime sperent; nam Majestates Suae permansionis eorum atque quietis singularem habebunt curam, eaque omnino agunt, trac­tant et deliberant, quae ad liberationem Hungáriáé, ac ad salu­tem quietemque fidelium subditorum suorum pertinere fuerint arbitmtae; nihilque magis Sacram Caesaream et Regiam Majestatem in votis habere sibi certo persuadeant, quam ut fideles subditos suos ac totum Regnum Hungáriáé jam tan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom