Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

88 MAGYARORSZÁGI RÉSZ LEGE S GYŰLÉSEK. manus Domini Generalis, octuaginta autem denarii ad prefati Andree Choron manus dare debebit; racione vero obtinendi lueri Camere denariorum viginti, supplicatum est Regie Ma­iestati, ut sua Maiestas lianc exiguam summám pecunie in medium prescriptorum Comitatuum ad interteneionem gen­cium et opem castrorum íinitimorum, graciose annuere et coneedere dignaretur. Cum preterea pro parte Induciarum Regie Maiestatis cum Cesare Thurcarum nouiter ineundorum varié (sic) et pene formidolosi et infelices rumores circumferantur, preterea in­stituimus e medio nostri ad Sacram Cesaream Catholicam et Regiam Maiestatem Dominos nostros gratiosos et demen­tes oratores nostros, videlicet Bgregium Paulum Isthwanffy de Kissazzonffalwa et Gregorium Sybryk de Zarwaskend mittere, quibus sexingentos florenos hungaricales de pecuniis restantibus presentis subsidii proxime preteriti pro expensis dare instituimus. Supplicatum est denique per Egregios Magistrum Am­brosium Chernel et Bernardum Gróff pro parte expensarum suarum, quas in legacione nostra erga Regiam Maiestatem, anno praesenti Prage factarum; quibus additi sunt centum fioreni. Capitaneis autem gencium n©strarum hactenus conser­uatarum de stipendiis eorum preteritis plenarie contentandis per Andreám Choron de restanciis prioris subsidii conclu­simus. Quoniam hostis communis Semper aduentare et inimi­nere formidetur, in resistendo ne segnes rebus nostris proui­dendis omnino esse videamur, constituimus, ut dum eundem incursiones facere et venire acceperimus, extunc juxta consti­tuciones Posonienses singuli Domini et Nobiles possessionati, tam pedites, quam eciam equites, de bonis ipsorum mox leuare, et penes Comitem Comitatus illius, in quo resident, insurgere debeant; qui quidem Comes coniunctis gentibus suis erga Capitaneum per Dominum Generalem in persona sua com­missum proíicisei teneatur; ita ut Soproniensis et Wespri­miensis ad Papam, Castrifferrei vero ad Egenvar, et Zala-

Next

/
Oldalképek
Tartalom