Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.
84 MAGYATLOTLSzÁR,I RÉSZLEGES GYÜLESEIÍ. camerae nostrae viginti dénarii, de singulis cölonis subditorum nostrorum, ad primum diem Augusti proxime venturi exolveretur. Quam eorum ordinationem et publicam conclusionem volentes debitum finem" sortiri, tidelitati tuae firmiter committimus, ut secundum lianc ipsam conclusionem Regnicolarum nostrorum, ipsos octoginta denarios, ad terminum praefixum, de singulis colonis tuis, ad conservandas in confinibus gentes, exolvi facere, et in locis necessariis gentes teuere, ac lucrum quoque Camerae nostrae una cum restantiis prioris, quae adktic insolutae essent, praeter difficultatem ullam, ad cameram nostram, et ad nullius alterius manus, integre et sine ullo defectu, íideliter administrare et administrari facere debeas. Restantias quoque praeteritarum dicarum, si quae per te, vei colonos tuos, retentae sunt, ad manus Yenerabilis Blasii Praepositi de Jazow, secundum priorem ad te datam commissienem, fideliter restituas, et restitui facias, ut ad solutionem gentium, quae in confinibus servierunt et serviunt, convertantur. Aliud facere nuilo modo praesumas. Datum Pragae vigesima Julii, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo. Ferdinandus. Nicolaus Olahus. E. Zagrabiensis. Kivül: »Magnifico Francisco de Eatthyan, Consiliario nostro, fideli nobis dilecto.« (Eredetije a herczeg Batthyányi család körmendi levéltárában. Kovacliich M. Gry. által készített másolata a M. N. Múzeumban.)