Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.
82 MAGYAKOIISZÁOT RÉSZLEGES GYULKSEK. Preterea, cum superiori anno, iussu sue Maiestatis, Tricesima ad duos florenos ex singulis bobus, preter veterem consvetudinem, redacta sit, tametsi satis iam Maiestas sua experiri potuit prouentus suos uberiores ex hinc minimé factos esse, quod tarnen et Maiestati sue palam ex augmento liuiusmodi damnum redundat, et complures nostrates negociacionem facerent desiisse, atque inde tóti regno detrimentum accidere re ipsa iam constitit, satisque liquet: ad evitandam lianc solucionem alterius fioreni et paucos admodum negociatores pecora agerent, et siqui agunt eos fere omnes per externas provincias, Poloniam ac Slesiam imprimis, itinera quamuis longiora ac grauiora sibi querere; unde, ut premissum est, diminuti potius quam aucti sunt Iiis duobus annis prouentus Maiestatis sue in Tricesima. Supplicant Domini ac nobiles sue Maiestati, communi omnium nomine, dignetur vectigal in Tricesima ad veterem prioremque consuetudinem unius fioreni rursum reducere; unde sine dubio maius commodum Maiestas sua senciet. Cum autem satis intelligat Maiestas sua Regia, quam multa mala sunt consecuta per hos annos ex eo, quod aliena bona, prouentus, ac decime iis ad quos spectant de manibus violentis restituta non sint, quodque ea precipua fere causa extiterit omnium bellorum ciuilium, mutuarumque simultatum : Maiestas Regia dignetur iubere, adeoque committere firmiter, ut quemadmodum aliquocies in publicis comiciis est per hos annos constitutum, omnes hi qui bona aliena, prouentus, ac decimas ecclesiarum vel possident, vel aufferre solent, restituant iis, quorum ea sunt bona ac decime et prouentus, ut aliquando diseordiarum fomes ex hoc regno tollatur, et pauperes oppressi suum rehabeant. Porro, cum antehac Semper eciam dissidiorum temporibus, nusquam in regno iudiciorum administratio cessarit, perque eam rem et Maiestatis Regie auctoritas cumprimis in regno conservata, et fidelium suorum nobilium, presertim infirmiorum, ac plurimorum salus retenta, contraque multorum licencia compressa sit, quin eciam per hoc ab ipsius eciam Regine vidue subditis ac sub iudicatu fratris G-eorgii existen-