Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

80 MAGVARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. ut non solum deliberacionem lianc ipsorum pro tuenda com­muni salute factam, clementer accipere atque approbare, verum eciam, consideratis que maxima evenire possunt, si quid his copiis in unum congregatis ad versi accideret: dignetur externas aliquas copias mature expedire in has partes, ut his coniunctis facilius hosti resistatur, aut etiam, favente Deo clades aliqua inferatur. Neque vero supplícandum duxerunt sue Maiestati, ne (quod fama circumfertur) Majestas sua copias ullas ex hoc regno educat, cum satis exploratum sit, 'Maiestatem suam sta­tum hujus regni sui omni ex parte iam dudum nosse, ac conti­nue habere pre oculis, satisque intelligere, tantum abesse, ut hoc tempore gentes ulle ex hoc regno aliorsum educi possint, ut etiam adversus hostes, qui in dies majori numero forciores­que adventant, sine copiis externis, uti supradictum est, abs­que ingenti periculo, dimicari non possit; adeoque si que hinc copie ex his paueis que supersunt educantur, sine sanguine omnem passim dicionem sue Maiestatis in hoc regno ultro prope liostibus deditum iri. Atqui cum satis iam pridem intelligat Maiestas sua, quanto cum hoste res sit, quamque assiduis ac pene iam ad nihilum redacte sint vires fidelium suorum ex hoc regno, satis­que late pateat eciam si excursiones et leuiores hujusmodi arcium oppugnaciones, que non magno hostium numero fiant, interdum fortassis arceri possint, divina pocius benignitate quam viribus nostris ; haud diutius tarnen extremum excidium huius regni posse differri, nisi Maiestas sua, Cesaree Majestatis, fratris sui, ope adiuta, mature iam tandem liuc prospiciat, suas­que vires in unum contractas ainbo in hanc expedicionem con­uerterint ; supplicant eidem humillime Domini ac Mobiles uti in quo secundum Deum spes eorum salutis omnis sita est, dig­netur huc se aliquando convertere, ac postquam divina beni­gnitate devictis hostibus summa cum gloria, pacata ab Cesarea et Sua Regia Maiestatibus Germania est, neque ullus iam hostis superest, preter hunc unum, christiani nominis pariter ac suarum Maiestatum hostem sempiternum, nolint occasio­nem hanc exterminandi illum ab his finibus diutius differre; omnino enim sperandum est summum Deum tantas victorias

Next

/
Oldalképek
Tartalom