Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

78 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. conarentur, periculis videlicet imminentibus et vi ingenti hos­tiuin circumstancium affatim exposita: iidem ordines ac status post aliquot dierimi tractatus, super modo atque ordine defen­sionis sue inter se liabitos, tandem in liec conuenerunt que sequuntur. Cum ad tutanda loca finitima, intra atque extra muni­ciones, peditatu atque equitatu opus sit, iamque superioris anni utraque Dica, que in hunc usum decreta fuerat, omni ex parte vei exposita vei distracta, nova contribucio videatur esse necessaria, qua gentes conducantur alanturque in locis finitimis, ad retartandos liostium insultus, magis opportunis ; decretum fűit omnium ordinum consensu, ut ad primum diem Augusti proxime futurum centum denarii ex singulis colonis ab omnibus dominis pariter ac nobilibus contribu­antur. Ex quibus centum denariis, viginti pro lucro camere Regie Maiestati, reliqui octuaginta ad solucionem gencium administrentur; sic sane, ut in singulis quibusque comita­tibus liceat nobilibus per se suas copias alere de suis bonis, ex bis denariis octuaginta, ac Domini similiter de suis tantum bonis alant, communibus tamen consiliis distribuantur copie huiusmodi in loca magis ad arcendam vim liostilem opportuna, atque lie gentes ex octuaginta denariis integro numero totis tri­bus mensibus subsequentibus alantur, quo spacio Regiam Maiestatem feliciter ad hec loca reverti posse existimarunt. Verum quum et antea constanti rumore, et sub ipso conventu pluribus ex literis et nunciis certis allatum est, Thur­carum copias in dies Budám convenire, aeriterque sese liostes instruere omni genere bellici apparatus, ut vei Agriam, vei aliam aliquam municionem petant, ac ut solent omnem circum­quaque regionem igne ac ferro deuastent; statuerunt iidem domini ac nobiles coniunctis viribus sese liostilibus opponere conatibus, atque ita pari consilio decreverunt, ut quamuis ad primum diem Augusti subsidium prefatum exigi debeat, neque antea possit, propter temporis brevitatem, gentes tamen que ex eo ad defensionem, uti supra est declaratum, conducende sunt, privato cuiusque ere conscribantur quam primum, et pri­mo die Julii adtria loca, que ad id magis visa sunt opportuna, a cunctis dominis ac nobilibus dimittantur, ne interim dum

Next

/
Oldalképek
Tartalom