Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
60 A POZSONYI ORSZÁGGYííL,ÉS. mutuata, et qui 1) aliter ad obedientiam Maiestatis suae accedere nolentes, tricesimas aliquas sibi inscribi vei donari curarunt.; quia certum est, tales indebite Regni proventus publicos pereipere, debeant tricesimae ipsae sine omni solutione auferri, et fiseo Regio de facto applicari. (LV.) Quoniam variae querimoniae deferuntur super conductione arendarum et exactione decimarum, quas potentiores ante tempus in arendam eonducere, atque ita a pauperibus colonis insolitis módis magna illorum oppressione exigere consueverunt, ob id statútum est: ut a modo inposterum Domini Praelati, vei alii dccimas habentes usque ad festum divi Georgii decimas suas nernini locare possint, ut interim Mobiles decimas bonorum suorum pro se conducere possint; exacto autem illo die liceat cuicunque ipsas decimas conducere, sic tarnen ut solitam decimam, et modo ab antiquo in eisdem observato, non 2) aliter exigant, plebanisque suam sedecimam persolvant. (LYI.) Quod Maiestas Regia inter alios tractatus cum Podmanyczky agat, efficiatque, ut castella Zerdahel in Nitriensi, Bakon-ujwar in Wesprimiensi, Orda 3) in Simigiensi Comitatibus per lios annos erecta, ex quibus variae depraedationes et oppressiones pauperum circumquaque exercentur, Maiestati Regiae absque mora restituat, eademque restituta Maiestas sua demolienda curet. Bona vero et arces, seu castella, et alia, quae idem Podmanyczky violenter, vel aliter quocunque per haec disturbiorum tempóra occupata tenet, Maiestas sua his, ad quos pertinent, iam tandem per eum curet restitui. (LVII.) Quod Maiestas Regia metas Regni Hungáriáé versus Poloniam et Moraviam, nec non Stiriam, Carniolam, aliasque provincias haereditarias existentes, quae per sententiam, aut concordiam hactenus non sunt determinatae, rectiíicare dignetur, prout in transactionibus Principum est expres') Az 1584-iki kiadásban »et qui« helyett áll »sed eum.« 2) Az 1584-iki kiadásban »nec.« 3) Az 1584-iki kiadásban »Ordo.«