Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154(5. FEBRUÁRBAN. 53 (XXVIII.) x) Castella et l'ortalicia per quoscunque tam Dominos, quam Nobiles, aliasque persona« ín quocunque Co­mitatu noviter aedificata, ex quibus spolia et depraedationes miserae plebis, ac Nobilium et Ecclesiarum Dei patrantur, ubique per eos, a quibus sunt aedificata, intra terminum unius mensis, sub poena in Articulo Novizoliensi superinde decreta, distrahantur. In singulis autem Comitatibus Xobiles eiusdem Gomitatus, congregati et convocati faciant inquisitionem de talibus castellis, Maiestatique Regiae perscribant, et ea, quae contra Tliurcas ad defensionem necessaria esse videbuntur, integra maneant ; reliqua, ex quibus praemissa mala finnt, distrahantur, et ea, si ab eorum Dominis 11011 distraherentur, Maiestas Regia quacunque racione curet demolienda. (XXIX.) Videtur autem aprime necessaiium esse, et ad restituendam mutuam concordiam in Regno maxime pertinere, ut quemadmodum in proximis conventibus, votis omnium Ordi­num et Statuum Regni, Maiestati Regiae extitit supplicatum, Sua Maiestas Serenissimam Dominam Mariam Reginam so­rorem suam inducat, adeoque efficiat apud ipsam, ut Sua Reginalis Maiestas arces similiter et bona, literas seu ]>rivile­gia, quae iam pridem per ipsam et suos homines occupata tenentur et ablata, post tot supplicationes fidelium Suae Ma­iestatis, qui magno eorum damno, gravique iactura bonis illis et arcibus iam pridem carent, restituat, üt sie reliqui alieno­rum bonorum possessores lioc exemplo addueti facilius ad restitutionem inducantur. (XXX.) Quod Maiestas Regia in Regno Hungáriáé, iuxta conclusionem Novizoliensem et Thyrnaviensem, iudicia sine intermissione celebrari curet, et sententias, tam antehac latas, quam in posterum ferendas, servatis de iure servandis, pro autoritate sua Regia, in brachio suo Regali debitae exe­quutioni demandandas curet. Nec ad quorumpiam supplica­tiones, prorogationibus vel aliorum inpedimentis huiusmodi iudiciorum exequutionem interturbari patiatur. (XXXI.) Quod Maiestas Regia in eos, qui iudieiis pa­rere noluerint, aut se temere illis opponere, ac, prout antea 1j Az 1584-iki kiadásban e czikk : »Item« szócskával kezdődik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom