Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154(3. FEBRUÄBBAN. 47 tutionis sublata est. cum pro iusta connumeratione dicae in quolibet Comitatu Iuratus Nobilis dicatori adiungatur. (XI.) Literae byrsagiales in prima statim sede post finitam connumerationem per universitatem Nobilium Viceco­miti extraclentur ; teneanturque Yicecomites mox acceptis liu­iusmodi literis ad byrsagiandum exire, et quod tarn Viceco­mes, quam Judices Nobilium consueto suo salario sint con­tenti, nec ultra illud quidquam de bonis suis et aliorum exi­gere praesumant ; sed eadem salaria sua quisque de manibus dicatorum rehabeat. (XII.) Teneantur autem dicatores omnes singulorum Comitatuum praeteritarum contributionum, ad festum Pen­tliecostes proximum, liic Posonii, sub poena capitis et confi­scationis bonorum, comparere personaliter, et rationem de hu­iusmodi contributionibus Maiestati Regiae dare, et quidquid vel per ipsos dicatores aut Yicecomites et Judices Nobilium, vel alios Nobiles, aut etiam per potentiores ipsos ablatum, retentumve fuerit esse compertum. id totum Maiestas Regia non solum ab illis sine gratia exigat, verum etiam reos et in crimine deprehensos, poena condigna puniat, iuxta delicti meritum. Debebunt autem pro iustiori ratione huiusmodi prae­teritae Tliyrnaviensis contributionis exigenda et reddenda Thezaurarii quoque, in quorum manus contributio admini­strari debebat, ad eundem diem festi Penthecostes similiter hic Posonii constitui. (XIII). Statutum est praeterea, quod nullus libertinus, molendinator, et alii, qui Regias exemptiones impetrarunt, in tarn gravi Regni necessitate ab Iiis contributionibus sint liberi. Dignum est tarnen, ut coloni, qui ditiores sunt, plus solvant, quam pauperes, usque ad completionem summae, quae in una­quaque villa numerabitur, liabita videlicet recta ratione facultatum uniuscuiusque. Inquilini etiam, pecora et substan­tias, domosque proprias habentes, in solutione adiuvent colo­nos sessionatos, pro facultate eorum ; mercenarii vero et ser­vitores Doniinorum et Nobilium, qui victu et amictu ac solu­tione Dominorum suorum aluntur, nec non coloni civitatum Montanarum, ut puta carbonari!, et alii, qui ab antiquo exem­ptiones habent, eo quod ad culturam fodinarum sunt necessa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom