Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
44 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. maiori Thurcicarum rerum 'experientia et cognitione praediti sunt, quemadmodum Maiestas sua antea benigne fecit; illoruni enim consilio omnia rectius et utilius decerni possunt. (Y). Caeterum quod Maiestas Regia liortatur íideles suos, ut pro eontinua Regni defensione de subsidio annuo inter se decernant, quando seu pax, seu bellum sit cum hoste, gentibus in praesidium per loca necessaria dispositis, in Regno opus sit. Etsi satis intelligit Maiestas Regia, intelligunt et reliqui omnes, gravissimis cladibus a communi hoste toties iam acceptis, ac tum excursionibus Thurcarum, tum vero insolentum nostratium factione perparum iam restare usque in Regno quod magni momenti sit, Statusque et Ordines Regni, qui pauci iam sunt reliqui, vix etiam habere, quo in dies singulos vitam traducant, tantum abest, ut arces, quas liabent in faucibus hostium, conservare, et munire suis sumptibus tarn periculoso tempore possint ; atque ideo nequaquam sit, quod quisquam putet, vel exiguam Regni partem, propriis duntaxat Hungarorum viribus, etiam sub induciis ab hostibus pariter et rebellibus defendi posse sine auxilio externorum. Ut autem Regia Maiestas sentiat etiam extremis temporibus, rebusque aftiictis, ac prope iam desperatis, nihil ab Hungaris praetermitti, quod in propriam defensionem per eos praestari possit, communibus votis Status et Ordines Regni offerunt Regiae Maiestati ad continuam Regni defensionem contra hostes, cohercendosque rebelles et inobedientes, per integri anni spatium subsidium infrascriptum : videlicet de singulis portis, seu colonis eorum sessionatis et censualibus, qui videlicet terras, prata, aliasque utilitates sessionum 1) percipiunt, florenum unum Hungaricum, additis per Dominos et Nobiles, caeterosque Status et Ordines ex propria eorum bursa singulis viginti denariis, iuxta numerum portarum, seu colonorum suorum. Quos quidem viginti denarios Status et Ordines Regni pro sua veteri, debitaque in Serenissimam Dominam Reginam, Conthoralem Sacrae Regiae Maiestatis, Dominam eorum Clementissimam observantia, suae Reginali Maiestati offerendos, dandosque censuerunt ; ad quod quidem subsidium imius floreni et viginti 1 Az 1584-iki kiadásban áll »in quibus sunt«.