Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. APRXR.- ÉS MÁJUSBAN. 445 Regni huius salutem et commodum concernunt, suscipere et exequi,necnon vel ipsa Maiestas eius Regia personaliter, vel sal­tem prefatus serenissiinus Rex Maximiiianus, cum sufficienti mandato Maiestatis sue, in Regno Hungarie et in locis eidem propinquioribus continue, iuxta dementem Maiestatis sue obla­cionem, persistere dignetur; cum ex absentia Regum pacatis eci­am, nedűm calamitosishis temporibus, ingentes cladessepenume­ro euenisse Regno facile constet. Id quod Maiestas sua iam expe­rimento didiéit, quemadmodum ista clarius. copiosiusque Maie­stati sue ab ordinibus et statibus Regni publice et priuatim fuerunt sepenumero explicata. (IV.) Super particulari autem expeditione statutum est, ut si qua hostilitas in Regno emerserit, qua vel arx obsideri, vel excursio aliqua depopulatioque in longinquiorem partém, justi exercitus specie, a Thurcis fieret, quorum conatibus Capitanei supremi, alterue eorum, cum gentibus sue Maiestatis sese opponere necessarium esse ducerent, penes personam eorundem Capitaneorum Regni supremorum Hungarie, alte­riusue eorum, domini et Nobiles qui periculo fuerint viciniores, ad mandatum eiusdem Capitanei supremi, ex singulis eorum viginti quinque colonis, singulos equites, totidemque pedites bene armatos, ad bellum instructos; Nobiles vero unius ses­sionis, ex singulis quinque curiis integris nobilitaribus, singu­lum unum equitem suis sumptibus dimittere, et aut ipsi pro­priis quoque personis similiter in bellum, penes eosdem Ca­pitaneos supremos hungaros, alterumve eorum prodire, aut loco sui quisque equitem recte armis instructum, qualein scilicet loco persone sue mitti deceat, expedire, et quamdiu necessitas periculumque illád postulauerit, ad quod arcendum insurgere iussi fuerint, tenere, atque eorum impensis, in qui­bus nullus sit defectus, alere teneantur, sub pena in decreto generali super bis expressa. Videnturque propterea gentes huiusmodi per singulos Comitatus iugiter conscripte, et eorum qui fuerint delecti, numerus apud Vicecomitss annotatus esse debere, ut ad primam requisitionem vel Regie Maiestatis, vel domini Locumtenentis, aut supremi Capitanei, quocunque opus fuerit, armati, penes Capitaneum ipsum et gentes sue Maie­statis presto esse queant, sine cunctacione; utque propterea

Next

/
Oldalképek
Tartalom