Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. APRIL- ÉS MÁJUSBAN. 437 leratj de suscipienda generali expeditione, cui vel ipsa vel Serenissimus eius filius dominus Maximiiianus Rex Boliemie, vel ambo simul omnino preesset, re prestaret, ac proinde pre­ter ceteros apparatus quos non solum in hungaria, verum eti­am in ceteris Regnis ac prouinciis suis ad eam ipsam expedi­tionem fecerat, non mediocrem numerum militum atque equi­tum, sub aliorum etiam principum dominiis conscriptum, om­nia denique instructa parataque habuisse, que ad talem tan­tamque expeditionem necessaria fore visa erant; verum ubi maiestas sua ab eodem posoniensi conuentu se Yiennam rece­pisset, preter omnem eius opinionem, repente allatum ad eam fuisse de tumultu, adeoque de graui bello, quod in Germania contra publicam quietem totius Chistianitatis, contraque Sac­ram Cesaream maiestatem, et consequentur contra eius Ma­iestatem et Regna sua quorundam factione subito exarsisset; ac quamvis sue Sacre maiestati summe eure erat Hungarie et fidelium suorum defensio, et eorundem in ti anquillitate per­mansio, idque ex sue Maiestatis in hungaria permansione in­stitutaque expedicione pendere arbitrabatur, tamen propter Germanie incendium restinguendum. et quod ex his tumulti­bus Imperii aliorumque Regnorum propriorutn sue Maiestatis subsidio, ex quo Stipendium militum externorum, ad hunga­ricam expeditionem conscriptorum, pro magna parte nume­randum erat, spes omnis sublata esset, ipsique adeo Milites ex longinquis regionibus nulla ratione in Hungáriám conduci po­terant, sed eo, ab itinere quod iam Hungáriám versus conti­nuabant, redire oportuerit; coacta est maiestas sua, licet in­uita, summa cum celeritate Yienna se in Germaniam proripe­re, ubi quantum laboris Maiestas sua impenderit reoncilian­dis Sacre Cesaree Maiestati gernianorum quorundam prin­cipum animis, et ut simul in communem liostem arma con­verterentur, quodque ipse eius Maiestatis prouincie heredi­tarie, Regnumque Bohemie, sine aliquo timore periculi esse non potuerint, oportueritque propterea multis in locis non vulgares copias equites ac pedites ingentibus sumptibus alere, ac non solum curas et cogitationes, verum etiam impensas gravissimas ad defensionem Regnorum et reconciliationem pa­cificationemque supradictam conferre, gravesque labores itl-

Next

/
Oldalképek
Tartalom