Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
IO5 3. APRIL- KS MÁJUSBAN. 411 IL 1553. April 2. Ferdinánd királynak országgyűlési előterjesztése. Propositio Sacre Romanorum Hungarie, Boll c in ie etc. Regie Maiestatis, Domini nostri clementissimi, fidelibus suis dominis p r e 1 at i s, Baron ibus et S t a t i 1) u s Regni sui Hungarie, in Conuentu Soproniensi, pro Dominica quasi modo, Anno domini millesimo q u i n g e ntesim o quinquagesimo í erti o facta. Sacra Regia maiestas, dominus noster clementissimus, cum iam inde ab initio Imperii sui in Regno Hungarie, omni Studio, cura, Sollicitudine, augendis commodis, tuendeque saluti fidelium suorum ordinum ac Statuum eiusdem Regni fuerit assidue intenta, neque quicquam sibi unquam negligendum esse duxerit, pro libertate, incolumitate et quiete ipsorum, nihil certe per hos quoque proximos annos a sua Sacra Regia maiestate, ob premissas causas maximis sepenumero et laboribus et expensis pro eisdem Regni sui commodis ac fidelium Statuum atque Ordinum quiete et permansione, pretermissum esse putat, uti tam ipsis fidelibus sue Maiestatis, tum vero cunctis fere hominibus facile potest constare; et quamvis propter alia gravissima Christiani orbis negotia, commodaque Regni Hungarie, apud ceteros Christianos principes promovenda, inter íideles suos diutius in Hungaria sese minimé continere potuerit, generales tamen Conuentus aliquoties ipsis Ordinibus ac Statibus Regni indicere, et ipsamet etiam eisdem Conuentibus plerumque preesse non ommisit, ut in his et coram paternum suum amorem fidelibus suis ostenderet ac declararet, et veteri de more, communibus omnium ordinum votis de salute et tranquillitate eorum decerneretur. Cumque perficiendis ex animi sententia bis rebus, que vel in Conuentibus decrete vel a Sacra eius Maiestate, Consilio aut annis ad predictam regni tranquillitatem constitute