Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.
1551 — 1553. 409 mimi commodo et salute publica praestiturum esse. Majestas quoque Sua gratiosam se et dementem ei exhibebit omni tempore, ut fecit hactenus. Ubi vero in primo supplicationum Catalogi articulo supplicant novem Comitatus, ut Majestas Regia Commissarios, cum Magistris Protonotariis, Cassoviam mittat, qui violentias et id genus alia mala, quae per baec tempóra in illis partibus patrata sunt, cognoscant et dijudicent; super ea re Majestas Sua deliberatura, et, quantum per temporis rationem, rerumque statum videbitur fieri posse , supplicationi liuic suorum fidelium benigne respondebit, Ad secundum articulum , Majestas Sua mandátum suum ad Gábrielem Pereny et Georgium Báthory illico expediri jussit, ne in posterum Telonia a Nobilibus vel Liberis Civitatibus, propter eorum praerogativas, exigant ; alioquin Maiestas Sua curabit Telonia ejusmodi insolita distrahi, ne fideles sui, propter eorum libertates, a quocunque graventur. Mandavit etiam illico Majestas Sua fidelibus Consiliai'iis Camerae suae Hungaricae, ut prohibeant ubique Tricesimatoribus, ne a rebus, quae ad usum eorum proprium Nobiles per Regnum circumferunt, vel in Regnum indueunt, juxta publicas constitutiones, Tricesimam exigant ; valde autem aegre fert Majestas Sua, libertates aut privilegia suorum fidelium a quibusvis, et praesertim ab officialibus suis violari. Caveant tamen iidem Nobiles et alii fideles Suae Majestatis, ne qua fraus in hujusmodi convectionibus rerum committatur, neque hoc praetextu mercaturam exerceant ; alioquin si tales reperientur, merito poterunt castigari. Ubi vero pro Domina Relicta Gabrielis quondam Homonnay et liberis quondam Emerici Homonnay supplicant, Maiestas Sua, visa supplicatione eorum, dementem rationem supplicationis suorum fidelium est habitura. De moneta veteri ubique aeeipienda, Sacra Majestas, uti ante aliquoties , ita nunc quoque, mandatum in omnes Regni partes datura est, quo in ea re quoque publicae constitutiones effectum habeant,