Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
36 A POZSONYI ORSZÁG Cr Y ÜLÉS. qui verő quibus aliqua adbuc difficultas inesse videretur, per replicationem nostram referantur ad Maiestatem vestram; perlecto igitur benigno Maiestatis vestrae sacratissimae responso et cum articulis collato, curauimus in formám articulorum describenda ea, quae nihil difíicultatis habere cognouimus. In infrascriptis tarnen articulis ad Maiestatem vestram sacratissimam denuo recurren dum et humiliter replicandum duximus, supplicantes, ut benigne nos exaudire et fidelium suorum votis clementer respondere dignetur, ut ea quae in his'quoque concluserit, caeteris iam descriptis articulis adiungi, et habita superinde gratiosa confirmatione, ad omnes comitatus sub sigillo Maiestatis vestrae sacratissimae dirigi perferrique simul possint. Primum, quod ad inscriptionem bonorum Ecclesiasticorum ac decimarnm attinet, meminisse potest Maiestas vestra sacratissima, iam antea quoque fuisse sibi per nos supplicatum, ut bona ac decimas Ecclesiarum per ipsam inscriptas liberare dignaretur, quae cum in hunc diem liberata non sint, supplicamus liumiliter, ut habita ratione Ecclesiarum dei, quarum protectio singulariter Maiestati vestrae incumbit, dignetur iam tandem decimas inscriptas et bona Ecclesiarum liberare, restituereque suis locis. in laudem nominis diuini. Sciat enitn huiusmodi inscriptiones esse tum contra sanctos canones et leges Caesareas, tum etiam contra priuilegia Ecclesiarum et vetustam libertatem Regni sui Hungáriáé, quam praecessores sui religiosissimi principes perpetuo obseruarunt, quorum vestigia Maiestatem vestram quoque, uti Regem Catholicum, secuturam confidimus, quae etiam obseruare eas ipsas libertates et priuilegia tum suorum fidelium, tum inprimis Ecclesiarum est obstricta; et alioquin illi qui inscriptiones habent, tot iam annis pecuniam suam si quam dederunt, cum ingenti foenore recuperarunt ex huiusmodi bonis et prouentibus inscriptis. Praeterea, cum ex frequentissimis statuum Regni ac ciuitatum montanarum supplicationibus intellexerit Maiestas vestra, quam vicinae sint periculo fodinae montanae, ob profunditatem nimiam et penuriam victualium, caeterasque grauissimas incommoditates, supplicamus Maiestati vestrae