Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.
1551 — 1553. 395 II. 1552. Július 21. A szikszai részlege•« gyűlés végzései. Articu 1 i per Dominos Magnates, N o b iles,ac reliquos possessio nato's homines octo Comitatuum, videlicet Gömör, Borsod, A b awywár, Z e m p 1 i n, Thorna, Saaros, S z e p e s et Heves, Feria 5-a ante festum Mariae M a g d a1 e n a e a n n i 1552. in o p p i d o Szikszó c o n c 1 u s i. Decretum est: Quod quilibet Dominorum Nobilium, et quorumcuuque possessionatorum homiuum, juxta connumerationem Portarum, medietatem Colonorum armis bene instructam contra Turcas in instanti elevare debeat, qui ex propinguioribus Comitatibus, ad feriam quartam proxime Ventura m, de remotioribus vero, ab ea die, ad Domiuicum diem immediate aífuturum in Zixo con venire debeant. Kx quo autem ejusraodi Expeditio sine aliquibus gravissimis expensis íieri stabilirique nequit, et alioquin etiam Egregius Georgius Vernherus de Proventibus Ilegiis Subsidium pecuniarium dare promisit, cujus, respectu reliqui etiam Domini simul et Nobiles, alii quoque Status, ad id sese benevolos obtulerunt, sic tarnen, ut communi omnium consensu, Maiestati Kegiae supplicant, ut Sua Maiestas collatuin subsidium ex futura Dica ad Festum Divi Lucae persolvenda resarcire dignetur. Statutum est unanimi voluntate, ut quo miserrimi Coloni ad praesentem Expeditionem proniptiores, paratioresque efficiantur, tertia pars Nonae, Frugum scilicet, et aliorum Bladoriun per Dominos Terrestres illis relaxetur. Insuper ordinatum est, ut statim ad Ciuitates tani montanas, quam liberas Nuncii mittantur, qui a montanis mille, a liberis vero Ciuitatibus quingentos Pedites, et ab eisdem pro praesenti Expeditione bombardas, globos, pulveres, nec non equos ad ejusmodi Instrumenta trahenda ueqss-