Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

280 A POZSONYI ORSZÁOGYÍÍLÉ3 a Majestatö sua Regia fuisse diversis temporibus suseeptas, ac quominus hactenus omni ex parte exitum optatum sortita sunt, quae obstiterint causae, satis id quoque Ordinibus Regni ac Statibus possit esse perspicuum. Majestatem quidem suam tantum abest ut gestorum suorum poeniteat, ut in reliquum quoque tempus facturum itidem, omniaque incommoda pro unione saluteque suorum fidelium libenter subituram se offert. Est autem et id jam satis perspectum Ordinibus et Statibus Regni, quam vis per hos annos Majestati suae nihil magis fuit in votis, quam ut ipsam in Regno suo Hungáriáé continue permanere, gubernationique et defensioni ejusdem Regtii praesens ipsa, omni studio, omnibus posset viribus ineumbere, varia tamen subinde Christiani Orbis negotia intercidisse, quae cum ad ipsam quoque Regni Hungáriáé salutem et defensio­nem non mediocriter pertinerent, Majestatem suam vel invi­tam ab hoc suo semper instituto necessario fuisse remoratam, usque adeo ut non solum extra Hungáriám, verum etiam pro­eul ab haereditariis suis Provinciis, in locis remotis non sine gravibus et curis et laboribus longo tempore Majestatem suam abesse oportuerit ; et cum primum pacatis, divino bene­licio, per Sacram Caesaream, suamque Regiam Majestates, rebus in Germania, vacare domesticis negotiis Majestati suae licuerit, venisse eandem in caetum fidelium suorum, secumque proposuisse, quantum per rerum et temporum statum liceat, haud procul ab eis reliquo tempore abesse, sed tum per se, tum vero per Serenissimos liberos suos, quorum aetas in dies negotiis gerendis, reique publicae administrandae fit aptior, fidelium suorum commodis, libertatibusque et tuendis et augendis, ita assidue prospicere, ut intelligant omnes Majesta­tem suam regio suo muneri, rectaeque Regni sui administra­tioni nullo genere deesse velle. Porro cum postremo propter varias, maximique 1110­nienti rationes (ut tum quidem erant tempóra), praecipue vero pro majori commodo, minorique detrimento fidelium suorum ex Hungaria, Majestas sua inducias cum Turcarum Principe ad tempus inierit ; in posterum quoque eam Maje­stas sua curam diligentiamque adhibitura est, ut defensioni conservationique Regni sui Hungáriáé, Dei imprimis optimi

Next

/
Oldalképek
Tartalom