Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

154:8. OKTÓEER ÉS NOVEMBFRBEÍT. 235 poena amissionis beneficii. Redemptio autem literarum fiat iuxta antiqua decreta. LXVIII. Quoniam feruntur cives de Zakolcza terras et prata ipsorum hominibus Moravis ac Judaeis etiam vendere: Maiestas Regia modum constituat, ut Nobiles, qui morantur in Zakolcza, vel alii Hungari, eas terras et prata retinere possint, ac insuper Civitas puniatur, ne metae Regni alienentur. LXIX. Maiestas Regia dignetur cum domino Pe­tro Erdedi super inre, quod ipse habet in arce Kü­szegh tractare, et quod instum fuerit, statuere; brachium etiam regale, quod super arce Chazarwara ipse dominus Erdedi iam dudum obtentum habet, confirmare et exe­qui facere. LXX. Yicecomites, non per Comitem solum, sed con­sensutotius Comitatus, iuxta Regni decreta eligantur, et iurent statim; alioqui iudicio illorum nemo pareat, nec illius iuris administratio locum habeat. LXXI. Dignetur Maiestas Regia certorum nobilium literas, quae in arcibus Posoniensi et Sáros sunt, ad manus eorum ad quos spectant, in futuris iudiciis reddi facere. Pri­vilegia etiam super libertatibus Regni Hungáriáé Joanni Kaczianer, in arce Scepusiensi per manus Derencheni tradita, quae nunc sunt in arce Posoniensi, Maiestas sua digne­tur revideri facere, et postea de illis restituendis gratiose deliberare. Nos itaque accepta praefatorum fidelium nostrorum Praelatorum, Baronum et Nobilium, caeterorumque Statuum et Ordinum dicti Regni nostri Hungáriáé humillima supplica­tione, praescriptos articulos et constitutiones publicas ipsius Diaetae, Maiestati nostrae modo praemisso porrectas, prae­sentibusque literis nostris de verbo ad verbum, sine diminu­tione et augmento aliquali, insertas et inscriptas, in omnibus suis punctis et clausulis ratas, gratas et acceptas habentes, clementer acceptavimus, approbavimus et ratificavimus, nostra­que Regia authoritate et potestate gratiose confirmavimus, harum nostrarum, secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungáriáé

Next

/
Oldalképek
Tartalom