Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
226 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS R omnes regni partes, ne aliunde, quam ex cameris praedictis quisquam sales sibi emere, vei domi eos tenere possit. Qui secus fecerint, puniantur, fiatque inquisitio super his per camerarios et officiales suae Maiestatis, super ipsis salibus constitutos. Prius vero quam loca salium constituta et sales in illis repositi fuerint, prohibendi externi sales non sunt, ne forte defectum in quotidiano usu Regnicolae patiantur. XXX. Yidetur etiam Ordinibus et Statibus Regni, ut inscriptiones super Tricesimis his, quibus digne et merito inscriptae sunt, Maiestas sua observare dignetur, quemadmodum viva voce sese gratiose facturam obtulit. Reliquas vero inscriptiones bonorum aut proventuum quorumcunque, quovis tempore, et quacunque de causa per Maiestatem suam factas. non aliter observandas esse censetur, quam in priori Conventu Novizoliensi extat abunde conclusum. XXXI.Videntur autem Restantiae priorum Dicarum ubiqueexigendae per omnia opportuna remedia, habita tamen per Regiam Maiestatem clementi ratione de iis, qui arces finitimas conservarunt, et iugiter conservant. Super connumeratione autem et exactione praeteritorum subsidiorum videtur Dicatorum administratio dili genter exploranda esse, et qui fraudulenter egisse comperientur debita poena puniantur, etiam in personis eorum, non obstante libertate Nobilitatis, si Nobiles fuerint, uti Semper est observatum. Idem fiat de futuris Dicatoribus. XXXII. Quod vero ad colonorum transmigrationem attinet, licet in proximo Conventu Thyrnaviensi huiusmodi transmigrationem sub certis modis et conditionibus Ordines et Status Regni liberam fecerant, quia tamen vel hoc exiguo temporis spatio magnam colonorum inobedientiam erga suos dominos, et insurrectionem contigisse constat, tum igitur ex eo, tum aliis bonis respectibus conclusum est, ut huiusmodi transmigratio pronunc usque ad alium generalem Conventum cesset, nec coloni de bonis dominorum suorum, nisi modo infrascripto, alio se conferre possint. Ne tamen per hoc dominis et regnicolis, aut aliis possessionatis hominibus potestas detur exercendae tyrannidis in miseros colonos, statutum est, ut coloni in eorum libertatibus conserventur, nec ultra, quam iustum,