Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

214 A POZSONYI OltRziGGYÜSÉS non solum fortunas, sed vitám etiam, cum res poscat, acceptam referant; verum in lioc negotio telonii, quod de cupro in locis illis ab antiquo exigi solitum fűit, sic Maiestas sua intelligat^ telonium in illis locis non sine gravibus, maximeque urgenti­bus de causis ab antiquo fuisse institutum, potissimum vero, quod cuprum ex Bistricia inter alpes per angustos admodum tramites, saltusque et loca aspera ac pene invia difficillime convehi oportet, ubi si ab iis, per quorum dominium transitur, aperiendis, sternendisque et repurgandis identidem itineribus summa cura non adhibeatur, inaccessa plane ea loca redderen­tur, vel fórte ingens damnum ipsis cuprum devehentibus saepe numero accideret. Pontes insuper multis in locis reficiendi, et ipsa itinera insidiis admodum opportuna sollicite custodienda, quae omnia non aliter, quam praesenti pecunia, conductisque operis fieri possunt. Accedit praeterea, quod telonium ratione curruum,non cupri exigitur, quibus quidem curribus conductis non propriis, divehendo cupro officiales suae Maiestatis utuntur. Quodsi etiam propriis curribus deveherent, exactionem tarnen telonii aliqua ex parte fieri necesse esset, propter supradictas rationes. Quibus consideratis dignetur Maiestas sua gratiose annuere, ut iuxta veterem consuetudinem, divorumque regum concessiones, solitum et antiquum telonium exigi possit, quod quidem ad communem utilitatem potius, quam ad privatum commodum videtur esse institutum. Arestationes autem et detentiones, quas sua Maiestas accidisse seribit, Ordines et Status regni indigne factas esse censent, deque ea re admoniti, coram domini Locumtenens Palatinalis et Ludovicus Pekry immunes se esse prorsus ea culpa affirmant, sese, ut íideles subditos decet, ad Maiestatem Regiam, resque suas debitum semper respectum habuisse lia­biturosque omni tempore confirmantes. Quod spectat ad tollendos praedones, grassatores et alios itinera obsidentes etc., satis ea de re in articulis Maie­stati suae oblatis Ordines et Status regni abunde concluse­runt, atque ideo restat tantummodo ut sua Maiestas conclusi­onem eam exequutioni mandari curet. Silvae, in quibus praedones huiusmodi latrocinia eorum plerumque solent exercere, videntur, iuxta deliberationem suae

Next

/
Oldalképek
Tartalom