Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMBERBEN. 157 atque Ordines nostros conclusi, ac ad nos missi sunt, accep­tamus et approbamus. Quod ad restitutam transmigrandi colonis libertatém pertinet, constitutionem fidelium Statuum et Onlinum appro­bamus, et si quid ulterius ea de re agendum et tractandum erit, in futura postea Diaeta, communi voto et deliberatione, tractare poterimus. Quantum vero ad exactionem Tricesimarum nostrarum minuendam et ad restituendam cusionem monetarum in prio­réin suam ligám, atque ad liberationem decimarum Episco­patus Jauriensis, ab bis, quibus inseriptae sunt; item ad rec­tificationem metarum Ungariae, Austriae, et Moraviae, atque etiam remissionem villae ac possessionis capituli Castriferrei, ac alias differentias ratione quorundam praediorum et terra­rum Nobilium Sárkány, Raiky et aliorum, atque etiam ad alia negotia praesentiam nostram concernentia attinet, cum primum, Deo iuvante, negotiis liic finitis, ad fideles Status atque Ordines regni nostri (quod propediem fore speramus) reverte­mur, curabimus de praemissis omnibus, quantum fieri poterit, ita et tam gratiose providere, ut fideles ipsi nostri de nobis contenti esse poterunt. Praeterea, cum fideles nostri cives civitatum nostrarum liberarum Posoniensis, Tirnaviensis, Soproniensis, Leuclio­viensis, Barthphensis, Eperies, Cibiniensis, Cremniciensis, Scliemniciensis, Novizoliensis, et aliarum civitatum Montana­rum, in suis libertatibus et privilegiis passim ubique, uti no­bis saepius hac de re conquestum est, turbentur et impedian­tur: volentes eos in iuribus et privilegiis suis per omnes im­munes conservari, fidelibus nostris dominis Praelatis, Baro­nibus, Nobilibus, caeterisque Ordinibus et Statibus dicti regni nostri Ungariae, mandamus, ut eosdem cives praedic­tarum civitatum nostrarum liberarum in rebus suis omnibus commendatos habeant, ac privilegia, libertatesque eorum salvas et integras ubique conservent, manuteneant, et defen­dant, et extra illas ipsos nusquam impediant, aut impediri patiantur, aut ipsos indebite arestent, aut alio quovis modo turbent, molestent, aut turbari, molestarique permittant, sed ipsos contra omnes violentos, módis omnibus tueantur. Da-

Next

/
Oldalképek
Tartalom