Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. DECZEMBERBEX. 153 nostram et nostrorum se intromitterent, habemus apud eorum Principem agentem nostrum, continue isthic commorantem, cuius medio ea quae contra inducias fierent, et ea quoque, quae etiam alioqui pro dignitate nostra Regia suo quoque tempore reformanda erunt, rectificare facile possumus ; prout nunc quoque de bis rectificandis, quae hactenus tempore induciarum contigisse ad nos per fidelem Locumtenentem nostrum scripta sunt, praefato agenti nostro mandata dedimus. Ubi vero Status et Ordines declarant, ad bene gubernandum regnum nostrum Ungariae, coercendosque rebelles, qui iam longa impunitate in licentiam quandam omnia contra ius et aequum perpetrandi abiissent, praesentia nostri opus esse, supplicantes nobis, ut vei 110s ipsi personali com moratione maiorem partém anni , more veterum Regum Ungariae, ibi transigeremus, aut si id propter curas aliorum regnorum et provinciarum nostrarum fieri non posset, mitteremus in medium ipsorum filium nostrum charissimum, serenissimum Principem Maximilianum, Arcbiducem Austriae etc. ; sciant fideles nostri, magnae etiam ante liaec tempóra Semper nobis curae fuisse, ut personaliter in illo regno nostro Ungariae, in medio eorum continue resideremus, et praesentia nostra, sublatis primum internis odiis et dissidiis, publicae quieti ac defensioni quoque eorum provideremus. Verum praetermissis nunc aliis rationibus, antea ipsis fidelibus nostris et coram, et literis significatis, quae scilicet causam absentiae nostrae hactenus praebuerunt, cum videremus ad defensionem et liberationem a tyrannide hostium ipsius regni nostri Ungariae, maioribus opus esse auxiliis, quam ipsum per se praestare posset, coacti fuimus, una cum sacratissima Caesarea Maiestate, Domino et fratre nostro charissimo, viam quaerere, qua extinctis Germaniae factionibus, et aliorum quoque regnorum nostrorum tumultibus, divinä dementia, compressis, ac in obedientiam revocatis, commmodius postea in salutem et defensionem regni istius nostri Ungariae fideliumque subditorum nostrorum totis viribus incumbere possemus. Cuius solius rei causa nunc quoque coacti suinus huc venire. Postquam tarnen ope divina, ut speramus, rem bene hic perfecerimus, continuo inferius descendemus, et in medium ipsorum fidelium