Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. DECZEMB K h BEN. 145 positum coloni, domino ipsius vei Judici loci illius, in quo bitat colonus, significare debeat. Ac si intra spatium quindecim dierum nb ipso Domino suo non potevit adduci colonus ; ut rt-maneat in loco suo. tum Judex Nobilium, cum uno Nobile eiusdem Comitatus, ad possessionem illám, ubi tális discedere volens residebat, accedat, et ibi colonus ipse ante omnia, praesente Judice, civibus, caeterisque colonis eius pagi, villae aut oppidi, in quo habitavit hactenus, coram eodem Judice Nobilium, ac uno Nobile ex eodem Comitatu, iuramentum deponat, quod ipse nullo privato odio, aut alia ulla ratione adductus inde discedat, quam quod praeter veterem libertatem aut consvetudinem, Servitute vel solutione pecuniaria, aut alio aliquo praeter aequitatem onere, impedimentove a domino suo fuisset oppressus. Atque ita iuramento deposito, de omnibus debitis, quibus vel domino suo, vel eius subditis, aliisque quibuscunque ad dominum suum pertinentibus, aut eius loci incolis, sive pecunia, sive rebus, proventibusve vel censu fortasse seu libertate ei c.oncessa, domino suo debebat, integram satisfactionem impendat , domum suam desolatam non relinquat aut dirutam, et si quam litem habet vel controversiam, quacunque de causa cum caeteris illius loci incolis, in quo hactenus habitavit, ante discessum ab ea se expediat, fine iuridico in huiusmodi causa consecuto. Atque ita tandem colonus ipse? data ei licentia per Judicem Nobilium, praesenteque dicto uno Nobile, ac deposito censu, quem terragium vocant, libere, quo maluerit, commigret. Domus autem huiusmodi coloni, domino illius loci, unde discessit, remaneat, quam is alteri colono pro libitu tradere possit. Articulus XXVIII. Si quis Dominus aut Nobilis privata authoritate, et non per licentiam. medio Judicis Nobilium, modo supradicto impetratam, colonum cuiusquani violenter abduceret, is protinus poenam, quam abducti homagium vocant, ac insuper mulctam ducentorum florenorum, parti laesae, sive ipsi domino coloni abducti persolvendam incurrat. Pro qua quidem mulcta ac Magyar Országgyűlési Knilékpk, III. ] 0