Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
142 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS dominus Bathori supremus Regni capitaneus Agriae vei Nittriae, aut in Sempthe continue permaneat, et cum gentibus per loca circumvicina, magisque opportuna distributis, ad praemissa rite curanda, atque exequenda sedulo invigilet. Quod si forte contingeret necessitate exigente eundem ultra Tybiscum proficisci oportere, in eo casu relinquat in his partibus loco sui virum sufficientem, qui, dum ipse cogeretur abesse, eius vices suppleat. Articulus XX. Cnm autem partes trans Danubium contra Turcas circumvicinos et in visceribus illorum comitatuum ubique fere positos, capite imprimis egeant, a quo defensio ipsarum continue curetur, aeque ac in his partibus citra Danubium, dominus vero Bathori ultra citraque Danubium non possit ulla ratione recte prospicere: videtur propterea necessarium esse, ut sua Maiestas, supremum alterum regni Capitaneum trans Danubium nominet, illique ordinem et conditionem honestani constituat, qua officio suo rite vacare possit, id quod Comitatus trans Danubium a Maiestate sua etiam atque etiam humiliter postulant. Interim autem dum sua Maiestas supremum Capitaneum huiusmodi in partibus illis nominat, dominus generalis ad eas partes curam gerere debebit. Idem autem supremus Capitaneus resideat vei in Szigeth, vei in Papa, vei in Kanisa, prout necessitas portulaverit. Articulus XXT. Supplicant etiam iidem comitatus ac simul Ordines et Status regni Maiestati suae, ut decimas Episcopatus Jauriensis, ab annis compluribus quibusdam Germanis inscriptas. ex quibus decimis iidem Germani magno cum faenore pecunias suas iam dud um perceperunt, excipere iam tandem ab illis, et domino Capitaneo generali ad munitionem arcis et civitatis Jauriensis assignare dignetur gratiose.