Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMBKHBEN. 121 ream Maiestatem Dominum et Fratrem nostrum cliarissi­mum, nostramque Maiestatem generalis contra Turcam, reli­gionis nostrae Ohristianae et patriae hostem, compararetur ex­peclitio, idemque hostis e Regni istius nostri Hungáriáé visceri­bus fuerit amotus ; propter que necessarium nobis fuit penes eandem Caesaream Maiestatem arma sumere, et seditionem atque inobedientiam ipsorum rebellium mature comprimere, quibus divina benignitate compressis, extineta etiam per nos seditione bobemica, qui suggestione praefatorum Joannis Friderici et Landgravii contra dignitatem et authoritatem nostram conspiraverant, nihil jam superesse, quam ut pax et concordia totius Germaniae in hoc generali Conventu Impe­riali, quem nunc sua Caesarea Maiestas hic Augustae cele­brat, contirmetur, et de rationibus defendendae quoque Hun­gáriáé et fidelium subditorum nostrorum, aliorum etiam Christianorum prineipum suffragiis decernatur, et concluda­tur, in quo quidem conventu cum nos quoque non nostra magis quam ipsorum fidelium Statuum atque Ordinum Regni ipsius nostri Hungáriáé causa personaliter interesse, et libe­rationem c Servitute hostili eorundem Statuum et Ordinum dicti Regni nostri Hungáriáé curare oportuerit, ut coram rem jam tam arduain et urgeremus, et promoveremus : factum est, ut ad istud Regnum nostrum Hungáriáé proficisci, con­ventumque istum celebrare, et coram cum eisdem Statibus et Ordinibus de eiusdem Regni nostri conservatione finitimo­l'umque castrorum provisione, atque adeo quiete publica com­muni consílio tractare personaliter non potuerimus, quod iidem fideles nostri Status et Ordines bono et aequo ferre debeant animo, ac postquam Dei beneficio in hoc Conventu Imperiali cum praefata Caesarea Maiestate, caeterisque chri­stianis prineipibus perfecerimus modos et rationes defensionis istius Regni nostri Hungáriáé (quod brevi fore speramus) statim in persona ad eosdem fideles Status et Ordines venie­mus, ac communibus cum eisdem consiliis atque tractatibus perficiemus, quae ad salutem publicam ipsorum fidelium nostro­rum necessaria fore videbuntur, ut et Regnum ipsum nostrum a continuis hostium ineursionibus tutum, ac ipsi fideles nostri quieti et securi esse possint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom