Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBLLUÁLLBAN. 681 Postremo Regia Maiestas , Dominus noster Clementissi­mus, paterno amore et dementia sua monet, hortatur et sua­det fideles suos Status et ordines dicti Regni sui Hungáriáé, firmo et constanti esse animo, sperareque de se omnia ea, quae ad quietem, salutem et defensionem tum ipsorum et Regni Hungáriáé, tum etiam conservationem Reipublicae Christianae facere videbuntur. Sacratissimam etiam Caesaream Maiesta­tem, Dominum et fratrem suum charissimum, recuperata iam pristina sua optima ualetudine, et resumptis uiribus, his diebus ex ßrabantia itineri se commisisse, rectaque huc uenire omnes sciant. Qua adueniente, uua cum caeteris Principibus Chri­stianis, curare Maiestatem Regiam omni studio, cura et dili­gentia, vt collatis consilijs et viribus, Diuino auxilio, ex quo omnia pendent mortalium negocia, fidelium subditorum suo­rum et tocius Hungáriáé, pareiumque illi subiectarum, libera­tionj, saluti, quieti et defensioni, primo quoque tempore pro­uideatur, ad quam rem tam piam, salutarem et necessariam, vt ipsi quoque fideles subditi sui viritim quisque paratus sit, subueniat et accurrat, non magis alterius rei, quam priuate cuiusque salutis, coniugum et liberorum causa, Sacra Maie­stas Regia iterum atque iterum paterne et clementer fideles subditos, Statusque et ordines Regni sui Hungáriáé hortatur. Datum Vormatiae, vltima mensis Április, Anno Domini Mile­simo Quingentesimo Quadragesimo quinto. Ferdinandus. Nicolaus Olahus, Episcopus Zagrabiensis. (Eredetije, mely a kisebb királyi pecséttel van ellátva, a m. k. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom