Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS profudit, non sui ipsius, aut spe futurae alicuius priuatae magis vtilitatis causa, quam Dei, Reipublicae Christianae et salutis subditorum suorum, quos Dens ei gubernandos, defendendosque commisit, cupiditate atque amore. Preterea sua Maiestas, vt id omnibus apertúra est, ex paterna erga status et ordines pietate, dignata est ipsorum testimonio, non solum exteras nationes magnis stipendijs collectas, in defensionem eorum, annis fere singulis ducere, verum plerisque, ex ipsis quoque Statibus et ordinibus (prout in praesentia facit) ex prouentibus suis priuatis, et aliorum Regnorum suorum stipendiapendere, eosque subsidijs et alia munificentia iuuare; nunc quoque suam Maiestatem Regiam, hac sola de causa, confectis magnis et laboriosis itineribus, huc uenisse, et una cum Sacra Caesarea Maiestate, Domino et fratre suo charissimo, ceterisque Christiauis Principibus, id maximé curare, vt presidio et uiribus omnibus, quibus fieri poterit, Hungaria aTyrrannide seuissimi hostis erepta, pristinae quamprimum libertati restituatur. Quibus externis redditibus acl salutem et defensionem Hungáriáé expositis, si prouentus suae Maiestatis Sacrae ]) Hungarici conferantur, proculdubio ij, omnium iudicio, quam minima pars illorum externorum erit. Nihilominus non sit dubitandum fidelibus suae Maiestatis, ac statibus et ordinibus, quod Sacra Regia Maiestas prouentus suos Hungaricos, si quos paucos perceperit, sua sponte eo sit conuersura et erogatura, quo defensio Regni et Arcium prouisiones finitimarum exposcent. Erit etiam Maiestatis suae Sacrae non minima cura, ut Tricesimas quoque ipsas, quarum prouentus nonnullos Maiestas sua, grauissimis in dies urgentibus Regni sui Hungáriáé rebus, ad tempus alijs inscribere fuerit coacta, et quos tametsi sepe optauit, tamen bactenus citra offensam dignitatis suae, libertatisque fidelium eliberare non potuit, maximé quum Maiestas sua confidat, Diuino numine, Sacratissimeque Caesareae Maiestatis auxilio, sese ex his malis Hungáriám propediem eripere posse, de manibus alienis eliberet, easque una cum cusionis moiietarum et aliorum reddituum suorum prouentibus, de ') Az 1584-iki kiadásban tévesen áll „Sacrae" helyett „Caesareae", mi az értelmet lényegesen módosítja.