Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEHRTTÁRTÍAN. 673 Articulus LIV. Quod Maiestas sua Castrum Zarwaskő demoliri iubeat, et bona eiusdem castri ad conseruationem arcis Agriensis conuer­tanturet occupencur, quod Castrum semper ad Agriampertinuit. Articulus LV. Quod Maiestas Regia dominum Petrum Pereny, post mul­tas supplicationes fidelium suorum, iam tandem gratiose libe­rum dimittat. Etenim oblationes eiusdem Petri Pereny, quas Maiestati suae facere oífert, sufficientes esse videntur; et alio­qui omnes Regnicolae de fide et constantia eiusdem Petri Pereny se fideiussores offerunt. Nec vident, quod atrocius do­minus Pereny deliquisset illis Capitaneis Hispanis, qui tantae ruinae Regni materiam praebuerunt, sunt tamen impune di­missi, et forte etiam remunerati. Articulus LYI. Quod Maiestas Regia arcem Likawa Magnifici Ludouici Pekri, nunc prae manibus suae Maiestatis habitam, eidem remittere dignetur, qui se Maiestati suae perpetuo Meiern et obedientem subditum, et modo illi aliquod seruitium in Curia designetur, continuo in eiusmodi seruitio in aula Maiestatis suae versaturum offert. Articulus LVII. Sunt praeterea nonnullae supplicationes dominorum No­bilium, et quorundam aliorum, quae pro certiori responso ad Maiestatem Regiam missae sunt, quibus Maiestas sua benigne respondere dignetur. (Decreta, Constitutiones et Articuli Regum inclyti Regni Un­gariae. Nagyszombat. 1584. 441—450. 11.) Magyar < .szággyttlési Emiékek. II. 43

Next

/
Oldalképek
Tartalom