Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
154É>. FEBRUÁRBAN. 671 amissionis et confiscatioiiis bonorum suorum propriorum, teneantur in hoc casu a dominis eorum talibus discedere et eos deserere, ac Capitaneis assistere; si vero ignobiles fuerint. vbicunque capi poterunt, rebus omnibus priventur, et etiam in persona iuxta meritum delicti eorum, puniantur per Capitaneos Regni. Articulus XLVI. Quod Maiestas Reginalis castra Wighles, Dobroniua et Lipche, prout in omnibus Conuentibus prioribus conclusum est, iam tandem illis, ad quos pertinent, restituat: ne et alij eiusdem Maiestatis exemplo, bona aliorum retinere praesumant. Nec conseruet ea praetextu bonorum, quae apud manus alienas habentur, cum ea non per dominos vel Nobiles alijs sunt data et inscripta. Articulus XLVTL Et quia domini de Podmanin iam in gratiam Regiam redierunt : ob hoc ijdem ex illa nota infidelitatis, qua in Conuentu Posoniensi proscripti erant, exnunc absoluuntur. Ijdem autem infra quintum decimum diem praesentis diei uniuersa bona dominorum et Nobilium et aliorum occupata , semota omni conditione, restituere, et Castellani J) quoque Szerdahel infra eundem diem sine omni conditione manibus Domini Reuerendissimi Locumtenentis assignare, alijsque omnibus tractatibus et articulis transactionis Regiae cum ipsis factae satisfacere, et omnia onera in defensionem Regni instar aliorum fidelium subditorum Maiestatis Regiae gerere debebunt, et subditos quoque fideles et pauperes Regnicolas iniurijs et oppressionibus 11011 afficiant. Comitatum Trinchiniensem hactenus per eos in duas partes scissum in vnionem remittant, et in locum sedis eiusdem Comitatus tam ad iudicia, quam alia onera subeunda libere congregari permittant. Articulus XLV11I. Quod Comitatus Zempliniensis et Vngh in plures partes distracti, vniantur, et singulum Comitem habeant. ') Hibásan e helyett: „Castellum".