Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 Si quis vero requisitus restituiere nollet, homagium persoluat domino illius servi. Articulus X. Si in exercitu seruus vei morietur, vei aegrotabit, signifi­cetur et ostendatur Capitaneis, ne fraus aliqua fieri possit. Articulus XI. Si quis in stipeudio alieno militauerit, aut ab aliquibus Dominis et Proceribus in castris seu castellis et fortalitiis, loco Castellani et officialis relictus fuerit, talis pro persona sua unum equitem, et ex decem Jobagionibus similiter unum equi­tem in expeditione ea, siue defectu, sub poena praemissa, ha­beat in medio Comitatus. Articulus XII. Domini autem et Proceres , quot personas pro custodia domus et bonestate familiae domi relinquere debeant, servetur modus in articulo prioris Conuentus Nouizoliensis conscriptus. Articulus Xin. Mulieres relictae et pueri, senes et imbecilles possessio­nati, qui ad bellum habiles non sunt, tam pro personis, quam ratione decem colonorum, similiter, ut supra, equites suos mittant. Articulus XIV. Si quis in diuersis Comitatibus bona babuerit, de omnibus illis equites suos secum in exercitu eius Comitatus, vbi perso­naliter residentiam facit, habeat; tempore tamen lustrationis specifice significet et ostendat equites ratione bonorum suorum in unoquoque Comitatu existentium, Vicecomiti talis Comi­tatus. Articulus XV. Quod de prouentibus Regiis ac Cameris salium et aliis Tricesimis, apud manus alienas etiam pignori, vel aliter habi­tis, is qui illos habet, sub amissione talium, teneat, iuxta quan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom