Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 arces, oppicla, villás, decimas Ecclesiarum et prouentus quo­rumlibet, nec non syluas, prata, promontoria, metas alienas, quomodocunque per liaec disturbia, citra iuris processum, pri­nata authoritate violenter occupata et ablata, secundum Con­stitutionen! priorem Nouizoliensem, illis, quibus adempta sunt et ad quos legitime pertinerent, sub poena ibidem specificata, vsque diem Dominicam Oculi proxime venturam restituant: et ante omnes Domini supremi Capitanei teneantur aliena bona omnia, si quae forsitan haberent, dominis bonorum resti­tuere, aliosque ad restituendum indebite usurpata compellere, sub eo vinculo et obligamine, quo ad exercendum rite officium sunt astricti. Articulus III. Si vero quipiam bona semel restituta, rursum priuata violentia reoccupassent, vel reoccuparent, tales scita prius superinde ab uniuersitate Nobilium rei veritate, per Capitaneos vel Comites, nec non Vicecomites et Judices Nobilium, ubi talis reoccupatio facta est, illa poena, quae in priori Conuentu Nouizoliensi superinde conscripta est, in bonis, rebusque et personis suis eo facto puniantur, et spoliati bonis suis et pro­uentibus in integrum restituantur. Articulus IV. Liceat praeterea tam Dominis, quam Nobilibus bona eorum male occupata, vel a Regia Maiestate iusto titulo impetrata et iure obtenta, ab illis, qui contra publicam constitutionem, nec non contra iuris processum, et sententias Judicum Regni ordinariorum usque ad executionem brachii secularis exinde extradatas, temere retinerent, etiam priuata manu , si id fieri poterit, omnibus módis ac per detentionem etiam personarum recuperare, et si qui etiam liactenus propria bona et haeredi­taria ipsis male ablata recuperare potuerunt, nulli poenae seu oneri subiaceant. Articulus V. Quod autem ad futurum expeditionis generalis apparatum attinet, decretum est: quod uniuersi Domini Praelati, Barones,

Next

/
Oldalképek
Tartalom