Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 periculo res Germaiiice atque adeo summa totius Reipubice Christiane verteretur, si (quod deus auertat) Turcarum Tyrannus Regno Hungarie pro sua libidine potiretur. Que sane miseranda rerum conditio quurn auimum nostrum summopere torqueret, atque anxium redderet, quamuis id temporis ab ipsis Turcis et Sarracenis, et ab hostibus domesticis hereditaria Regna et diciones nostre vndique premerentur, nihil tamen de studio nostro rebus istius Regni ac Reipublice Christiane pro virili nostra consulendi intermissum a nobis esse, quin vnacum predicto serenissimo fratre nostro Romanorum etc. Rege, tum apud Imperij ordines, tum apud alios Christianos potentatus, quj communem causam inuare posse videbantur, ea procuraremus, ea sollicitaremus, que ad depellendos ab Hungarie ceruicibus impios hostium conatus, et ipsorum ordinum et statuum, tanquam eiusdem serenissimi fratris nostrj fidelium, quos ipsius serenitati omnem obedientiam, omnem operám prestitisse, ac nedűm fortunas et facultates, verum etiam vitám et sanguinem in obseqnium illius et Patrie defensionem exposuisse, tum ex ipso serenissimo fratre nostro, tum aliunde cognoueramus, ad eorum inquam salutem, otium, tranquillitatem pertinere iudicassemus, queque studium ac propensam illám voluntatem et desiderium nostrum impendendj tum vires nostras, tum personam ipsam nostram pro ipsius Regni eliberatione testarentur. Huius sane consilij, huius studij ac propense voluntatis nos etiamnum esse, huc omnem curam, omnes cogitationes nostras redigere, neque magis quicquam in votis habere, quam vt dei optimi maximi benignitate hec dies nobis contingat, qua hunc paternum animum, hoc nostrum desyderium pro defensione et conseruatione fidej ac Religionis nostre ac nominis Christiani, primo quoque tempore ipsa re atque opere declarare possimus. At illis obscurum non esse, que hactenus impedimenta consilijs nostris obstiterint, quo minus tam salutare, tam vtile ac necessarium consilium, vtj constitutum habebamus, perficere potuerimus; sedcoactj simus vires nostras, quas in Turcas exercere maluissemus, vel inuitj ac nolentes alio conuertere, grauissimumque illud onus, quo nullo nostro merito his annis