Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1 545. FEBRUÁRBAN. Gl 7 generalem Conventum omnibus ordinibus et Statibus istius Regni nostri, ad civitatem nostram Thyrüaviensem iudixerimus, cui nos conventui personaliter praesse statuimus, vos benigne hortamur, vobisque clementer committimus, ut ad praedictum locum et diem vos quoque e medio vestri speciales homines vestros, cum pleno mandato mittere debeatis, et ita vos studeatis cum caeteris fidelibus nostris ex isto Regno comparare, ut omnes unanimes et concordes omnibus viribus ad expeditionem generalem, penes Caesareae Maiestatis et nostram personam, praesto esse possitis, et in reliquis omnibus, quae ibi ad commodum et conservationem vestram tractanda videbuntur, ita vos exhibeatis, ut (quod maximé decet extremis rebus) coniunctio animorum inter vos et promptitudo ad complectendam communem defensionem omnibus re ipsa elucescat; sic enim et Deum Optimum Maximum propitium rebus vestris reddetis, et Christianos Principes omnes ad persequendam alacri animo institutam provinciám inflammabitis, gloriamque Maiorum vestrorum virtute partam augebitis, a nobis vero, ubi Deo duce ex istis malis fueritis erepti, omnem semper gratiam nostram consequimini. Aliud ne feceritis. Datum Viennae, vigesima quarta mensis Novembris, anno millesimo quingentesimo quadragesimo quarto. Ferdinandus. Nicolaus Olahus. Kivül: Egregiis et Nobilibus Judicibus, ac Universitati Nobilium Comitatus Zaladiensis, Fidelibus dilectis. (Kiadta: Kovachich M. Gy. Vestigia Comitiorum. 664—7. 11.) II. 1544. November 8. V. Károly császárnak a nagyszombati országgyűlésre küldött követe részére adott utasításai. A) Carolus etc. Instructio de bis, que consiliarius et orator noster ad Regnum Hungarie, íidelis dilectus Gerardus Weltvyck in sua